Raymundus de Rocosello certamen anime 59

Testo base di riferimento: M. Rener, 1980

Altre sezioni


De confessione

 

Abstergunt scelera dolor et confessio vera.

Iussa Dei veri perhibent peccata fateri.

Errat qui celat, bonus est, qui sponte revelat,

Quod legem fregit Domini, quod turpiter egit,

5

Que mala commisit et que bona segnis omisit.

Sepe remordentem cum fletibus ablue mentem!

Cum te languentem sentis, cito quere medentem!

Presbitero scelera resera! confessio vera,

Integra, sincera tua sit cum voce severa!

10

Te non excuses, tua cum peccata fateris,

Sed flens accuses, quia te culpando mereris.

Dicere non pudeat, quia non puduit faciendo,

Expedit, ut pateat morbus medico reverendo.

Vult Deus, ut fragilis fragili, paciens pacienti,

15

      Excessus homini confiteatur homo.

Scit reus indulgere reo, misero miser, eger

      Egro, debet enim par pius esse pari.

Inveniens veniam vir subveniat venienti

      Ad fontem venie, fons ut utrumque lavet.

20

Pelle vetustatem culpe, si vis novitatem;

Optat honestatem, punit Deus impietatem.

Tunc Deus illa tegit, tua cum peccata fateris,

Et qui cuncta regit, veniam dat, si bene queris.

Crimina si dire mentis non vis aperire,

25

Mesta dies ire dabit omnibus omnia scire.

Qui non contereris, tua nec peccata fateris,

Nec pia facta geris, ureris, cum morieris.

Dicere tunc poteris, qui non pietate moveris:

Non hodie quod heri poteris peccata fateri;

30

Non hodie quod heri coacervas es misereri;

Non hodie quod heri potes ubertate repleri;

Non hodie quod heri tua possunt membra foveri;

Non hodie quod heri quia dignus es hic retineri;

      Non hodie quod heri stas in odore meri;

35

Non hodie quod heri potes in fulgore videri;

      Non hodie quod heri te reverenter eri;

Non hodie quod heri potes excellendo timeri;

Non hodie quod heri Deus est promptus misereri;

Non hodie quod heri culpe poterunt aboleri;

40

Non hodie quod heri potes a monitore doceri;

Non hodie quod heri poterit medicina mederi;

Non hodie quod heri poteris quid agendo mereri;

Non hodie quod heri poteris cor ab hoste tueri;

Non hodie quod heri valet indulgentia queri;

45

Non hodie quod heri quia fletus amodo seri;

      Non hodie quod heri res valet apta geri;

Non hodie quod heri sociatur homo mulieri;

Non hodie quod heri rerum valet usus haberi.

De se iure queri, qui contempsere fateri

50

Tunc poterunt miseri, flebunt sua crimina seri.

Ante redemptorem nocuum depone ruborem,

Funde Deo rorem lacrimarum, pelle timorem

Eminus! obscena pulso torpore venena

Mens egrota vomat, medico sua vulnera promat.

55

Provideas tibi, nam si vis vitare pruinam,

Mortuus ureris, nimis algorem pacieris.

Ius iubet, ut quotiens peccas, totiens fatearis;

Prompte cliens, ad cor rediens alacer paciaris.

Si culpas iteres, iterare stude medicinam!

60

Que facis, illa feres, mortem metuas inopinam!

Noli differre proprio delicta referre

Sponte sacerdoti! promissum perfice voti!

Lapse, cito surge! lacrimando, relapse, resurge!

Cum carnem turgere vides, hanc fortiter urge!

65

Cerne, quid egisti, tua corde refer mala tristi:

Veracem Christi doctrinam deseruisti.

Cives angelici, quondam comites et amici,

Quamvis pacifici, tibi facti sunt inimici.

Inclita persona, cur perdere vis data dona,

70

Emolumenta precum? non est benedictio tecum.

Peccans offendis, ingratus ad infera tendis,

Gazis intendis et habendis et retinendis.

Surgere festina, fuge de fetente latrina

Culparum veterum, Dominum reverere severum!

75

Te confessori totum resera meliori,

Mentem rectori, corpus suppone labori!

Constat et est certum, quod opertum fiet apertum.

Que bona fecisti, taceas pro nomine Christi,

Que mala gessisti, dic, assit spes tibi tristi!

80

Desperans pungit, Christum contritus inungit,

Peccans disiungit, conversus se sibi iungit.

Tollere duriciam cordis reor esse sophiam,

      Secum letitiam semper habere piam.

Ad quid homo natus est? ut fugiendo reatus

85

Fructificet gratus, felici fine beatus.

Est iubilus patris sapiens vir, gloria matris,

Laus et honor fratris frater sine moribus atris.

Culpa trucem Saulum fecit, confessio Paulum;

Mane lupus magnus fit vespere mitis ut agnus.

90

Numquam desperes, Christi benedicte coheres,

      Hostes namque teres et diadema geres.