Raymundus de Rocosello certamen anime 60

Testo base di riferimento: M. Rener, 1980

Altre sezioni


De satisfactione

 

Pervigil absque mora de nocte dieque labora!

Te lacrimis rora, quia mortis proximat hora.

Dum potes, iniuncta tibi que sunt, perfice cuncta!

Perpete pro mercede regens tua membra coherce!

5

Quod decet, exerce, ne morum sis sine merce!

Stans in terrore geme te stimulante dolore;

Vix a languore curaberis absque dolore.

Prevenit obscura nox solis lumina pura,

Pungit spina, rosam cum carpis deliciosam;

10

Mordet apis, cum mella capis; solet incola terre

Dura prius ferre, quam productum sibi fructum

Colligat; ob fruges pressuras fert homo iuges.

Gracia virtutem preit et medicina salutem;

Quando venit partus, dolor angit previus artus;

15

Milicie iura probat experientia dura;

Purgat pena reum, precedit pugna tropheum;

Leticie festa preeunt ieiunia mesta.

Que quasi decrescit arbor viret et iuvenescit;

Fructum grana sata dant, quamvis mortificata.

20

Post hyemem flores et post cuiusque labores

Premia succedunt, mala namque priora recedunt;

Gaudia vix plena quis habere potest sine pena;

Vnctio succedit, quando punctura recedit.

Ferre dolores sive labores non verearis,

25

Rebus amaris erudiaris, ne moriaris.

Pone super dorsum leve pondus, abire deorsum

Sive sinistrorsum nolique videre retrorsum!

Verbere te tange commissaque crimina plange,

Te stimulis ange divinaque cantica pange!

30

Non te pena brevis pacientem terreat inde,

      Est eterna tibi retribuenda quies.

Iocundus labor est, brevis et gratissima pena,

      Pro quibus obveniunt pax, diadema, salus.

Penas non spernit, qui Christi vulnera cernit.

35

Exheredari timeant steriles et avari,

Heredes cari non hic paveant cruciari!

Quilibet, ut portet honus hic, salvandus oportet.

Spes bona confortet fragiles viresque reportet.

Gratis honus tolerat, qui celi gaudia sperat,

40

      Quisque pati querat, ne graviora ferat!

Spernat homo florem mundi toleretque minorem,

Vt sic maiorem valeat vitare laborem.

Posset homo vitare labore gravi graviorem,

Et penam pena dura durabiliorem.

45

Est Domino gratus vir, ferre flagella paratus,

Vivet firmatus forti fornace probatus.

Qui bibit e fonte vite transireque sponte

Vult, crucis in ponte requiescet perpete monte.

Hic Deus affligit, quos diligit, hic crucifigit,

50

Vt passis penam requiem concedat amenam.

Sepe dolore dolor sanatur, vulnere vulnus,

      Vitatur penis pena, labore labor.

Purgat ab illecebris animam nimis anxia febris

Et redeunt tenebre pulsa de corpore febre.

55

Carnalis requies et pernicies animarum;

Esuries et pauperies sunt remus earum.

Eternam requiem qui vult, hic non requiescat,

Nec perdendo diem sub mundi calle pigrescat!

Non nisi victores celi scandent ad honores;

60

Pugna parat palmam, pacem bona palma dat almam.

Hic voluere pati sancti, paciendo beati,

Olim vexati, nunc regnant salvificati.

Fortia post bella, post carnis plura flagella,

Post damnum rerum, post intervalla dierum

65

Thobiam cecum respexit, Iob Deus equum,

Post honus antique pene subvenit utrique.

Quamvis peccaris, peccata relinquere si vis,

Vitam lucraris, si sub moderamine vivis.

Desiit esse reus mala reddens lucra Zacheus,

70

Christum suscepit, sua pauperibus dare cepit.

Quamvis offensus propter peccata reorum

Sit rex immensus, gemitu placatur eorum;

Et quos perversos proponebat reprobare,

Vere conversos non dedignatur amare.

75

Cilicio tectus fugit illecebras homo rectus

Percuciens pectus sacro sermone refectus.