De constantia
Serva mandatum! bona fac vitando reatum!
Per breve peccatum tollitur omne datum.
Cur animam fedas faciendo quod est minime fas?
Iudiciale Cephas puniet omne nefas.
5
Vt quid, homo, satagis plagas superaddere plagis?
Causa tue stragis: prava frequenter agis.
Illicitum, vetitum factum rubor est iterare,
Vt canis ad solitum vomitum renuas remeare.
Gaudia lasciva fugias, quia sunt fugitiva,
10
Te viciis priva, cito semina velle nociva!
Motus enerva carnales, te bene serva,
Nam mens fit serva, quam vincit culpa proterva;
Et si te labi contingat, sperne relabi,
Suppositus labi fontis ad uber abi!
15
Firmus et immotus studeas compescere motus,
Sic etenim totus eris a putredine lotus.
Liber es a tenebris et ab illecebris, muliebris
Candor mulcebris ac funebris ut mala febris.
Passio fenebris te non det sepe latebris,
20
Fama silet celebris excessibus oblita crebris.
Si vicii ventis pulseris pulverulentis,
Si non consentis, non est pollutio mentis.
Numquam prudentem maculat temptacio mentem,
Contra dicentem, precibus lacrimisque tuentem.
25
Non nocet affectus malus, ut racione probatur,
Si non effectus culpabilis inde sequatur.
A temptamentis mens vix capitur sapientis,
Oblectamentis obstat constantia mentis.
Consentire malis non vult homo spiritualis,
30
Quem propriis alis, Omnicreator, alis.
Mobilis, instabilis, vagus est animus iuvenilis;
Constans et stabilis debet mens esse virilis.
Forte licet quis agat, quod non licet, illud acerbus
Non replicet nec multiplicet peccata superbus.
35
Est homo seductus in culpe recia ductus,
Nullus ibi fructus est sed confusio luctus.
A te criminibus repetitis, que vomuisti,
Vulnera vulneribus caveas superaddere Christi!
Corrumpes plebes, exempla nocentia prebes,
40
Plangere cum debes, tunc hilarescis hebes.
Mella voluptatum, fastigia prosperitatum,
Virus ut oblatum tibi sit contemnere gratum.
Iugiter est multus in iniqua mente tumultus,
Est gravis insultus, non est excessus inultus.
45
Improbitas est et feritas peccata patrare,
Est ruditas simul et levitas animam maculare.
Est velut extincta lampas mens crimine tincta,
Illecebris cincta, viciorum compede vincta.
Si mens sit lota procul omni fraude remota,
50
Non erit ignota lampas sed lucida tota.
Errat perversa mens in caligine mersa,
Ad lucra dispersa, culparum turbine versa.
Mens ovat emersa, de perdicione reversa,
Ad bona conversa, sacro spiramine tersa.
55
Vita pudica valet apud omnes, sordida squalet;
Stulti lugubris, est iusti vita salubris.
Mundus sordere non optet, dives egere,
Liber servire stans litore nauta perire,
Mitis sevire, flens ad peccata redire.
60
Grandior est errore priore novissimus error;
Corrigat ergo reos iterantes crimina terror!
Mos est antiquus: retinendus iuris amicus;
Mos liquet antiquus: non est servandus iniquus.
Quem Deus aspersit, pietas cui divina pepercit,
65
Crimina qui tersit, non amodo mente niger sit!
Sta, non casurus, ad casum non rediturus,
Strenuus et purus, salvator erit tibi murus.
Expedit, ut plores, pro te, pro fratribus ores.
Te precatorem decet omnem ferre laborem;
70
Poplitibus flexis ad martyrium crucis exis!
Sordibus involvi caveas et de cruce solvi,
Donec victoris titulos habeas et honoris.
Succedente mora, que commisit brevis hora,
Crimina maiora fiunt simul et graviora.
75
Stultior est stulto, qui peccat tempore multo.
Victor ut existas, precor, ut tibi sepe resistas,
Numquam desistas, casum caveas, bene qui stas.
Estimo maiorem carni servire laborem,
Quam carnis tenere desiderium cohibere.
80
In Christo fixi crucifixo crucifixi
Omnes obnixi stent; heu! non sic ego vixi!
Discat in hac vita prius esse potens Iacobita,
Vincens illicita fore qui cupit Israhelita.
Sit procul Egyptus, quem sermo relinquere scriptus
85
Admonet et penitus nocuos dimittere ritus.
Monstrat desertum, populum purgando desertum,
Pacis iter certum, penetrale, salutis apertum.
Patria dulcescat nobis et mundus acescat,
Lux fidei crescat et mens tenebrosa diescat.
90
More Caleph, Iosue soliti sine murmure ferre
Dura, subintremus promisse gaudia terre,
Cuius dulcore miroque trahamur odore.