Anonymus Gemeticensis dialogi 2

Testo base di riferimento: M. Donnini, 1988

Altre sezioni


Vir sancte vite quondam fuit et Benedictum

Fecit eum nomen et gratia; corque gerebat

Ille senile puer. Mores evum superabant

Atque voluptati mentem non prebuit ulli.

5

Mundum despexit cum flore, manens hic in ipso.

Patria Nursina fuit huic, ex liberiore

Exortus genere, studiumque scolare frequentans.

Respiciensque sequi multos peccata, retraxit

Concitus ipse pedem mundum velut ingredientem,

10

Ne si tangeret hunc mundana scientia, post hoc

In preceps fieret labendo totus in ipsum.

Despiciens studium, patrias res inde relinquens

Atque domum, soli Christo captansque placere,

Sanctum quesivit habitum. Sic nescius ipse

15

Fugit prudenter ac indoctus sapienter.

Omnia non didici que fecit; paucula dicam

Que michi discipulis novi referentibus eius:

Vir Constantinus reverendus, qui fuit eius

Ecclesie post hunc pater, et Valentinianus

20

Ecclesie monachus, que fertur Luteranensis,

Vna Simplicius, qui cellam tertius eius

Rexit, Honoratus etiam, qui nunc in eadem

Cella permansit in qua primum fuit ipse.

Hii michi dixerunt ex hoc que dicere capto.

25

Despectis studiis, cum decrevisset adire

Hic deserta, sua nutrix est sola secuta.

Poscens inde locum, qui dicitur Effice, sanctos

Repperit hic homines. Hic est detentus ab illis

Ecclesiaque Petri sancti fuit ille moratus.

30

Inde volens nutrix triticum purgare, poposcit

Vt capisterium sibi prestent hic prope stantes.

Dumque super mensam stulte foret inde relictum,

Frangitur a casu. Quod fractum sic reperitur

Quod fuit in binis divisum partibus illud.

35

Hoc rediens nutrix invenit; tunc vehementer

Cepit plorare, quia fractum cerneret ipsum.

Dumque pius puer hanc spectaret flere, dolori

Eius compatiens, ablatis partibus huius

Confracti vasis, Christum lacrimando rogavit.

40

Et, prece finita, iuxta se reperit illud

Vas ita sanatum, quod in hoc vestigia nulla

Prime fracture potuissent tamque videri.

Nutricemque suam blandis sermonibus idem

Confortans, fractum vas sanum reddidit illi.

45

Hoc res ipsa loco cunctis cognoscitur atque

Magna fuit cunctis hinc admiratio. Pendet

Illud in ingressu templi quod noscere posset

Presens atque sequens quam cepisset bene sanctus

Hic puer. Et cunctis illic visum fuit; usque

50

Longobardorum fuit illic tempora pendens.

Sed puer hic sanctus, plus ferre volens mala mundi

Quam laudes, malens multos portare labores

Pro Christo quam quod favor hunc extolleret huius

Mundi, nutricem furtim fugit atque recessum

55

Postulat ille loci, qui Sublacus vocitatur.

Quinquaginta fere Romana distat ab urbe

Milibus ille locus. Hic florida defluit unda

Extensoque lacu pulcre prius illius unde

Copia colligitur, post derivatur in amnem.

60

Sic dum pergeret hic fugiens, hunc repperit unus.

Romanus monachus, querens quo tendere vellet.

Eius propositum cognovit; deinde secretum

Illius tenuit, ipsum bene iuvit et illi

Tradidit hinc habitum sanctum pro posse ministrans.

65

Vir Domini dictus tandem veniens ad eundem

Inde locum, specui stricto se tradidit. Ipsum

Nullus cognovit nisi Romanus tribus annis.

Hic quoque Romanus non longe sub patre degens

Mansit. Sed mitis furabatur patris horas,

70

Surripiens panem sibimet, certisque diebus

Ipsum portabat sancto. Sed non ad eundem

Ire specum poterat, nam rupis desuper ingens

Apparebat. Ab hac in longo fune ministrat

Panem Romanus, in quo campanula quedam

75

Extitit ut melius posset cognoscere quando

Panem preberet monachus, quem sumere posset.

Hoc spectans demon invidit; dumque remitti

Panem cognovit, lapidem iactavit et ipsam

Campanam fregit. Sed Romanus tamen illi

80

Ipse ministrare certis non desinit horis.

Cumque Deus vellet monachi cessare labores

Et quod in exemplum Benedicti vita daretur

Gentibus et positum supra candelabra lumen

Luceret cunctis in Christi stantibus ede,

85

Cuidam presbitero valde procul inde manenti,

Escas paschali sibi festa luce paranti,

Apparere fuit dignatus, talia dicens:

"Escas quesisti tibi tales, et Benedictum

Vrget magna fames in ea fovea latitantem ".

90

Statim surrexit, secum sumptis alimentis

Ad foveam properat, circumdans undique montes,

Terras. Quesitus tandem latitans reperitur.

Orant ambo, Deum benedicunt, dulcia vite,

Verba ferunt. Dixit cur venerit ipse sacerdos:

95

"Surge, cibum pariter sumamus; nam fore Pascha

Noscas". Vir Domini dixit: "Nosco fore Pascha

Quod modo te video". Procul hic a gente locatus,

Ignorabat enim quod Pascha foret Benedictus.

Asseruit dicens sibi rursus presbiter idem:

100

A Ista quippe die paschalia festa coluntur.

Congruit ut comedas; missum tibi me fore noscas

Vt Domini dona data nobis accipiamus".

Escas sumpserunt Domino primum benedicto

Consumptisque cibis discessit presbiter ille.

105

Hunc invenerunt pastores post latitantem,

In fovea. Quem, dum vestitum pellibus esse

Conspicerent, quod sit hic quedam bestia credunt,

Sed cognoscentes ipsum, pietate moventur

Et sunt mutati pecudem non esse videntes.

110

Per loca vicina crevit sibi nomen et ex hoc

Iamque frequentari de multis tempore cepit.

Dumque cibum ferrent huic corporis, eius ab ore

Escas vitales in pectore retro ferebant.

Inde die quadam soli comparuit hostis,

115

Vt temptaret eum. Nam quedam nigra volucris

Atque brevis valde, que vulgo merula fertur,

Illius circa faciem cepit volitare,

Hancque manu capere bene posset, si voluisset.

Hinc se signavit volucrisque recessit. Et ipsum

120

Protinus arripuit carnis temptatio tanta

Quod talem numquam se noverat hic habuisse.

Namque reducebat aliquam demon mulierem,

Quam cognoverat hic, cuius sic forma decora

Hunc accendebat quod in eius pectore flamma

125

Vix capiebatur heremumque relinquere captat

Ille, voluptate tanta carnis superatus.

Respectus subito Christi pietate, reversus

Ad se, respiciens urticas crescere multas

Illic et vepres, exutus tegmine, nudum

130

Se proiecit in hiis et se torquebat in illis.

Vulnera dira cutis educunt vulnera mentis.

Namque voluptatem convertit in asperitatem,

Ignis et interior extinguitur exteriore.

Vicit peccatum quia sic mutavit hic ignem.

135

Sic discessit ab hoc carnalis tota voluptas,

Quod, sicut dixit post discipulis, nichil in se

Ex ipso post hoc sentiret tempore tale.

Post homines multi cepere relinquere mundum

Eius doctrinam laudandam sponte sequentes.

140

Liber ab hoc vitio, virtutum doctor habetur.

Nam precepisse Moysem scimus quod ab annis

Viginti quinque debent servire levite

Et supra quinque decies servent quoque vasa.

Prolati testis intellectus manifestus

145

Non bene fit; posco monstrari plenius istud.

Sic ea discessit ab eo temptatio. Terra,

Spinis purgata, prorsus fit messe redundans.

Sic multum fructum tribuit post hoc Benedictus

Et sancte vite famosum nomen habetur.

150

Non procul una fuit monachorum mansio, cuius

Abbas defunctus fuit, et poscunt Benedictum

Vt pater illorum fieri vellet simul omnes.

Vir sanctus negat hoc; se non fore convenientem

Moribus illorum predixit, sed tamen horum

155

Devictus precibus, assensum prebuit illis.

Hinc abbas factus dum normam iure teneret

Ordinis, et nullos in dextram flectere partem

Vel levam sineret faciendo prava, furentes

Fratres accusant omnes se quod sibi preesse

160

Illum quesierant quod eis contrarius esset.

Dum se conspicerent assueta relinquere facta

Et veteres mentes fieri debere recentes,

Sicut honestorum gravis est bona vita malignis,

Ex eius morte tractant aliquid studiose.

165

Consilio facto, vini mistura veneno

Fit. Dum post vitreum vas, in quo pestifer ille

Potus habebatur, sibi quando recumberet ipse

Ad benedicendum de celle more daretur,

Elevat ipse manum, signum crucis edidit idem,

170

Quodque tenebatur vas longe rupit eodem.

Et sic confractum fuit hoc, quasi pro cruce petram

Hoc in pestifero Benedictus vase dedisset.

Protinus agnovit vas mortis sustinuisse

Potum, cum signum crucis hic non ferre valeret.

175

Surrexit letus, tranquilla mente, vocansque

Fratres sic dixit: "Vobis ignoscere Christus

Dignetur. Facere cur in me sic voluistis?

Numquid non dixi quod non ego moribus essem

Vestris conveniens? Vobis aptum faciatis

180

Patrem; me minime post istud habere potestis".

Postulat inde locum quo manserat ac habitavit

Hic secum coram Christo, qui singula cernit.

Non attendo quid hoc sit: secum post habitavit.

Hos sibi discordes fore vidit dissimilesque.

185

Si tamen invitos hos sub se vellet habere,

Forte modum pacis excederet atque vigoris,

Et minor hinc esset sibi contemplatio mentis,

Dumque fatigatus hos corripiendo minus se

Curaret linquens se, nec prodesset in illis.

190

Nam quotiens varia meditantes ducimur extra,

Non ipsos vere nobiscum nos liquet esse;

Nam sumus obliti nostri per inane vagantes.

An secum fuit hic qui discessit procul et quam

Accepit partem consumpsit, post fuit ipse

195

Porcorum custos ac esuriebat ibidem?

Post tamen hic recolens bona perdita tanta, reversus

Ad se, taliter est, Scriptura teste, locutus:

"Patris in ede mei satiat quot copia panis!"

Vnde reversus erat, si secum manserat? Ergo

200

Vir venerabilis hic secum post hoc habitavit.

Namque sui custos se semper conspiciebat

Ante Dei veros oculos, examina de se

Semper habens, sua mens ipsum non desinit umquam.

Sic legis ex Petro quod dum de carcere traxit,

205

Angelus hunc, ad se sic intulit ille reversus:

"Nosco quod a Christo michi mittitur angelus iste

Herodisque manu me sustulit ac Hebreorum".

Binis, Petre, modis extra nos ducimur, hoc est,

Per mentis lapsum sub nos quandoque cadendo

210

Aut aliquando super nos contemplando levamur.

Qui porcos pavit hic mente vagus cecidisse

Sub se fertur et hic quem solverat angelus extra

Se fuit immo super se raptus. Vterque reversus

Ad se deinde fuit. Nam quidam prava relinquens

215

Facta suum rediit ad cor, rediitque secundus

Contemplativo de culmine mentis ad illud

Quod primum fuit in intellectu generali.

Ergo permansit secum sanctus Benedictus

In quantum claustra servavit cognitionis.

220

Nam quotiens rapuit hunc contemplatio, sicut

Dixi, se sub se veraciter ille reliquit.

Hic michi sermo placet. Sed dic si debuit idem,

Te rogo, susceptos semel inde relinquere fratres.

Vt puto, conventus est pravorum tolerandus

225

Cum sint hic aliqui quos emendent meliores.

Sed si de iustis fructus deest et labor horum

De pravis vacuus est hinc discedere debent

Vt Christo reddant alibi fructum meliorem.

Propter quem sanctus ibi servandum remaneret,

230

Cum simul hos omnes in se sevire videret?

Spectantes iusti sine fructibus esse labores

Quo sunt, discedunt alibi quod sit labor horum

Vtilis et Christo plus possint fructificare.

Vnde bonus Paulus solvi cupiebat et esse

235

Cum Christo regnans; certamina nec cupiebat

Penarum solum, sed ad hec toleranda monebat

Omnes. Qui murum cupiens evadere, sporta

Funeque quesitis, voluit discedere furtim.

Nam modicum fructum cernens magnumque laborem

240

Illic esse sibi, voluit discedere, sperans

Fructificare magis alibi mediante labore.

Fortis enim Christi bellator claustra tenere

Non voluit; campum gratum quesivit agoni.

Vnde virum sanctum, si vis audire libenter,

245

Agnosces tantos vivos ibi deseruisse

Indociles, quantos anima post vivificavit.

Hoc sic esse probat ratio satis hec manifesta

Et testis. Queso quod narres ex Benedicto.

Hic faciente moram Benedicto, signa gerente,

250

Multa, sibi plures Christo servire volentes

Concomitantur, ita quod ibi fecit duodenas

Ecclesias iutus a Christo. Deinde, statutis

Patribus, hiis monachos duodenos deputat atque

Secum detinuit paucos, quos esse docendos

255

Secum decrevit prudenter. Postea plures

Vrbis Romane burgenses religiosi

Concurrunt ad eum; tradunt sibi quique docendos

Natos et Christo. Tertullus tradidit illi

Maurum; patricius Placidum post huic dedit. Ex hiis

260

Maurus erat iuvenis plus et pollebat honestis

Moribus. Adiutor doctoris mox fuit atque

Portabat Placidus pueriles indolis annos.

Vnus erat monachus ex constructis ibi quadam,

Ecclesiis, qui dum fratres orare volebant

265

Egrediebatur foris et non esse valebat

Intentus precibus, sed pectore vana gerebat.

Sepius hunc monuit suus abbas. Ducitur inde

Ad Christi famulum Benedictum. Quem vehementer

Increpuit. Rediit monachus binisque diebus

270

Vix famuli Christi potuit precepta tenere.

Namque die terno proprium conversus ad usum,

Debens orare, sic cepit mente vagari.

Nuntiat hoc abbas Benedicto. Cui Benedictus

Dixit: "Ego veniam, monachum per me bene solum

275

Corripiam". Venit Benedictus sanctus et horis

Expletis, orant fratres. Videt et Benedictus

Quod dictum monachum niger infans inde trahebat

Abbati dixit et Mauro: "Nonne videtis

Quis sit qui monachum foris istum ducit?" Et illi

280

Dixerunt: "Minime". Post sic ait hiis Benedictus:

"Oremus quod vos videatis". Quem bene vidit

Maurus, nec vidit hunc abbas. Luce sequente,

Expletis precibus, templum Benedictus egressus,

Invenit monachum foris hunc velut ante vagantem.

285

Virga percussit. Immobilis hinc fuit ille,

Non eius mentis fuit ausus plus dominari

Hostis, ut ipse foret virga percussus eadem.

Ex hiis ecclesiis quas fecerat hiis Benedictus

Tres sursum fuerant in montis culmine facte.

290

Et descendebant ad vallem propter habendam

Hii limpham fratres, et eis erat hoc onerosum.

Collecti fratres venerunt ad Benedictum

Dicentes: "Nobis onerosum noveris esse

Vt descendamus ad vallem propter habendas

295

Limphas, idcirco nobis mutare necesse

Est hinc ecclesias". Confortans leniter illos

Dimisit sanctus Benedictus. Nocte sequente

Cum Placido puero predicto pergit ad ipsam

Hic rupem montis oratque diutius illic,

300

Et, prece finita, pro signo tres ibi petras

Ponit. Post abiit, hoc ignorantibus illis.

Rursus venerunt fratres, quibus intulit: "Ite

Ac illam rupem, supra quam respicietis

Tres petras positas, properate cavare. Potens est

305

Christus quod det aquas etiam de culmine montis

Et tam difficilem vobis auferre laborem".

Pergentes fratres quam dixerat hiis Benedictus

Inveniunt rupem sudantem, cumque cavassent

Hanc modicum, statim de saxo prosilit unda

310

Emanans illic tam sufficienter ut usque

Nunc roret vallem de summa rupe fluendo.

Quidam Gothus ad hunc alio post tempore venit

Pauper eumque libens suscepit vir Benedictus.

Inde die quadam falcastrum iussit eidem

315

Tradi, quod vepres Gothus resecaret ab una

Planitie quod ibi facerent hortum Benedicti

Fratres. Atque lacus erat unus non procul inde.

Dumque laboraret toto cognamine, ferrum

Exuit ex ligno lacus intravitque profundum.

320

Et cum iam nullo ferri spes esset habendi,

Ad Maurum venit tremefactus Gothus et illi,

Dampnum declarat factum lacrimando reatum.

Hoc monachus Maurus Benedicto nuntiat et dum

Audivit sanctus Benedictus, venit ad undam,

325

A Gotho lignum susceptum misit in illam.

Ad lignum ferrum rediens intravit in ipsum

Statim, quod Gotho Benedictus reddidit illi,

Dicens: "Iratus non sis, sed ovando labora".

Dum post in cella residens esset, memoratus,

330

Ille puer Placidus ut aquas hauriret abire

Est iussus. Qui vas incaute misit in undam.

Mox cum vase cadit. Quem traxit longius unda

Tam pene quantum mitti valet una sagitta.

Protinus hoc novit Benedictus. Deinde vocavit

335

Maurum festine, dicens: "Frater, cito curre,

Namque puer, qui nunc perrexit propter habendam

Limpham, lapsus in hanc est, qui iam longius ivit".

Mirandum patuit quod non contingere vidit

Vllus post Petrum. Super undas currere cepit

340

Festinus Maurus per terram se proficisci

Credens; per crines rapiens retro duxit eundem.

Et quando terram tetigit Maurus, redit ad se.

Cernens post tergum, cognovit quod super undas

Perrexit; mirans timuit quod fecerat idem.

345

Ad patrem rediens, narrat. Nec deputat illud

Hic propriis meritis, sed quod sic paruit alter.

At contra Maurus iussis hoc deputat huius,

Dicens quod per aquas perrexit nescius. Et dum

Inter eos talis fieret contentio, venit

350

Arbiter ille puer ereptus, talia dicens:

"Dum traherer, supra proprium caput esse videbam

Melotem, trahere foris hunc me conspiciebam".

Valde sunt magna que dicis et edificari

Hinc multi possunt. Ego certe dum Benedicti

355

Audio virtutes, audire magis placet illas.

Cum divinus amor illic accenderet omnes

Et multi fugerent mundum portare volentes

Suave iugum Christi, sicut mos est reproborum

Adversus iustos semper livore moveri,

360

Presbiter ecclesie, dictus Florentius, huius

Que vicina fuit celle, virtutibus eius

Invidit, mordens vitam sanctam Benedicti,

Compescens plures ipsum spectare volentes.

Qui dum conspiceret se non extinguere posse

365

Eius profectus ac eius crescere famam

Et quod vita viri laudabilis ad meliorem

Vitam iam plures accenderet, invidie plus

Exardens facibus et magis incipit esse

Deterior, vite cupiens illius habere

370

Laudem, sed vitam nolebat habere probatam.

Invidie tenebris cecatus, ad hoc fuit inde

Perductus tandem quod panem misit eidem

Ipse venenatum. Quem suscepit Benedictus

Huic reddens grates, sed fraus fuit huic bene nota.

375

Silva propinqua fuit de qua corvus veniebat

Quando debebat hic manducare manuque

Eius sumebat panem. Qui venit ut ante

Fecit; dat panem quem mittit presbiter illi,

Sic dicens: "Fer eum quo non possit reperiri".

380

Expansis alis, patefacto cursitat ore

Hic circa panem, quasi dicat quod Benedicto

Vellet obedire, tamen hoc non posse replere.

Vir sanctus rursus corvo precepit et inquit

Sic: "Tutus tolle, fer ubi non possit haberi".

385

Iussus mordet in hunc corvus, levat atque recedit.

Horis inde tribus elapsis, pane relicto,

Venit; vir Domini consuetum dat sibi panem.

Presbiteri semper livorem crescere spectans

Contra se, doluit magis illi quam sibi. Cernens

390

Quod non hunc posset occidere presbiter, aptat

Se tamen ut possit animas extinguere fratrum.

Ante suos oculos septem facit ille puellas

Ludere nudatas, ut eos accenderet illis.

E cella cernens hoc vir sanctus metuensque

395

Ne multis noceat quod pro se noverat esse

Solo, livori cedit. Nam cuncta statutis

Tradens prepositis que fecerat ipse, retentis

Secum de monachis paucis, discedere statim

Festinat, proprium fugiens humilis memoratum

400

Hostem, quem Christus voluit sic ledere. Nam dum

Ede sua residens gauderet quod Benedictus

Discessit, cecidit super ipsum pars ea tecti

Quo stetit et mansit immobilis altera tota.

Totum contrivit domus hostem. Quod Benedicto

405

Declarans Maurus dixit: "Redeas pater alme,

Hostem namque tuum defunctum noveris esse".

Quod dixit Maurus attendens, hic lacrimari

Cepit, vel quia sic suus hostis mortuus esset

Vel quoniam Maurum gaudentem cerneret inde.

410

Vnde fuit factum: sanctus deflere reatum

Admonuit, quod ei gaudendo talia dixit.

Dixisti mira. Moysi similis fuit undam

De petra reddens, in ferro par Heliseo,

In limphe gressu Petro; fuit equus Helie

415

Quando paruit huic corvus, flens ex inimici

Morte David similis fuit et perpendo quod

Vere vir sanctus nituit virtute virorum.

Spiritus unius fuit huic cui gratia Christi

Tanta fuit quod ita iustorum corda replevit

420

Cunctorum, quia lux erat, attestante Iohanne,

Vera ferens lumen cunctis intrantibus orbem

Et de quo rursus in Scripturis reperitur

Dictum: Nos plenos illius copia fecit.

Namque viri sancti virtutes obtinuerunt

425

A Christo, reliquis has tradere non potuerunt.

Cunctis virtutis tribuit sibi signa coactis,

Qui signum Ione se dixerat esse daturum

Hostibus, ut fieret moriens hic ante superbos

Et quod spectarent humiles dum surgeret ipse

430

Et quid despicerent quidam cognoscere possent,

Et quid diligerent humiles venerando viderent.

Ex quo misterio sic actum dicitur esse

Vt, dum respiciunt mortis tormenta superbi,

In mortem possint humiles hic esse potentes.

435

Queso quod dicas ad que loca transiit inde,

Sanctus, vel si quas virtutes egit in illis.

Sanctus, Petre, locum mutavit, non inimicum.

Tanto plus habuit immania prelia, quanto

Hostem contra se pugnantem novit aperte.

440

In montis latere precelsi namque sedere

Castrum spectatur, quod Cassinum vocitatur.

Hicque vetus fanum visum fuit esse profanum.

A populo follo fuit illic cultus Apollo

Ac succreverunt in cultu demonis illic

445

Luci. Sacra dabat hiis plurima turba profana.

Hic veniens sanctus, divum confregit et aram,

Subvertit, lucos post hoc destruxit et illic

Ecclesiam sancti Martini construit et, quo

Extitit ara dei, sancti fuit ara Iohannis.

450

Errantem turbam revocabat sacra serendo

Verba. Sed hec hostis sufferre dolens, manifeste,

Et non per sompnum sancto comparuit, alta

Conclamans voce quod vim pateretur; et eius

Voces attendunt fratres, nec percipiebant

455

Illius formam. Sed, sicut dixit eisdem,

Ante suos oculos aderat teterrimus, igne

Succensus totus. Reddebant undique flammas

Os oculique sui. Quid eidem diceret omnes

Fratres audire poterant. Prius hunc vocitabat

460

Nomine, sed cum nil responderet Benedictus

Statim dicebat illi convicia. Nam cum

Clamaret demon, dicens ita bis: "Benedicte",

Mox adiungebat sic dicens: "O maledicte,

Quid me persequeris? Mecum quid prelia queris?"

465

Sed contra sanctum sunt expectanda novella

Hostis perversi certamina, cui dedit ipse

Pugnas vincendi causam non sponte ministrans.

Cum post construerent fratres habitacula celle

Cuiusdam, lapis hic immobilis extitit unus.

470

Cumque duo vel tres non possent hunc removere,

Plures adiuncti sunt, et tamen inde moveri

Non potuit, sicut radicitus esset ibidem

Tentus quod possent cognoscere quod super ipsum

Hostis perversus resideret. Dumque moveri

475

Tantorum manibus non posset, mox Benedicto

Mandant quod veniat fratres, hostemque repellat

Orando Christum, quod possit petra levari.

Venit ibi sanctus, oravit, post benedixit

Petram, que tantum leviter fuit inde levata

480

Vt nullum pondus habuisset primitus in se.

Tunc iubet ut foderent terram qua petra iacebat

Hec. Quam dum fratres penetrassent altius, illic

Inveniunt statuam, quam suscipit ipsa coquina

Servandam. Post hoc ingens exire videtur

485

Ignis ab hac. Credunt fratres ardere coquinam;

Vndam proiciunt, flammas extinguere tentant

Illi. Pulsatus horum clamoribus abbas

Venit, nec vidit ignem quem respiciebant.

Tunc caput inclinans oravit; deinde vocatos

490

Fratres admonuit oculos signare. Quod illi

Fecerunt. Sanam post aspexere coquinam,

Nec plus viderunt flammas quas finxerat hostis.

Rursum dum murum post altius edificarent

Fratres, in cella fuit orans hic studiose.

495

Insultans hostis rursus comparuit illi

Hortans ad fratres operantes pergere. Statim

Vt caute facerent hiis mandat. Namque malignus

Spiritus est ad eos hora venturus eadem.

Vix qui missus erat ab eo compleverat eius

500

Iussum, dum murum demon subvertit eundem

Occidens natum cuiusdam nobilis. Vnde

Omnes turbantur ac afflicti vehementer

Abbati sancto Benedicto mox studuerunt

Plorantes graviter hoc notificare. Iubetque

505

Ad se deferri puerum sic dilaceratum.

Inde sacco portant, nam non aliter potuerunt

Hunc portare, quia muri labentia saxa

Non confregerunt solum sua membra, sed ossa

Omnia contrita sunt. In cella iubet ipsum

510

Mitti, quam clausit hiis discedentibus. Atque

Intentus precibus solito plus extitit illic

More. Volente Deo patuit res digna relatu:

Incolumem puerum precibus mox surgere fecit

Huncque laborare rursus transmisit, ut idem

515

A murum perficeret cum fratribus, ex nece cuius

Huic hostem fratres insultavisse putassent.

Mos huius celle talis fuit: egredientes

Ad quod responsum non manducare valebant

Fratres. Cumque diu servassent hoc, abierunt

520

Bini. Dumque moram facerent tectum subierunt

Vnius valde mulieris religiose,

In quo sumpserunt escas. Ac inde reversi

Tardius ad cellam benedici se petierunt

Ex abbate suo. Sed ab hiis sic querere cepit:

525

"Quo manducastis?" Responderunt sibi: "Nusquam".

Post ait hic: "Quare mendaces estis? In eius

Intrastis tectum mulieris et has habuistis

Escas et tales calices". Qui cum sibi cuncta

Dixisset, culpam noscunt, coram Benedicto

530

Procumbunt graviter, se deliquisse fatentur.

Ille pepercit eis, perpendens quod nichil illi

Plus facerent tale, noscentes quod bene sciret

Omnia que facerent absentes spiritus eius.

Illius monachus Valentinianus habebat

535

Germanum laicum, sed valde religiosum.

Vt sancti precibus se commendaret et ipsum

Fratrem spectaret, veniebat quolibet anno

Ieiunus. Qui dum properanter tenderet illuc

More suo, comitem pergentem repperit. Hicque

540

Panem portabat. Dum tardior hora fuisset,

Sic ait: "Ambo cibos sumamus, ne via longa

Pergentes lasset". Respondens sic ait: "Absit,

Frater, non faciam, quia ieiunus Benedictum

Cernere consuevi". Tacuitque viator ad horam

545

Hoc dicto. Pergunt modicum; rursus monet ipsum

Quod manducarent, sed noluit hic; tacuitque

Rursus. Festinant hii pergere longius et dum

Ipsos lassaret iam tardior hora, repente

Inveniunt fontem cum prato. Queque valebant

550

Delectabilia comedentibus esse. Viator

Tunc ait: "Hic est fons, hic pratum; possumus ambo

Hic refici, si vis, modicum requiescere, quod nos

Nostrum possimus iter incolumes iterare".

Aures sermo, locus oculos, persuasio terna

555

Movit, decepit, nocuit, favitque, comedit.

Hora pervenit vespertina Benedicti

Ad cellam. Pro se sanctum petit ille rogare.

Sed mox que fecit Benedictus notificavit,

Dicens: "Non potuit monitus te vincere duplex

560

Hostis per socium, te vicit ternus". Et huius

Culpam cognoscens facti cepit lacrimari

Ante pedes eius prostratus, plusque pudebat

Ipsum quod novit pater absens hunc comedentem.

Sicut ego video, similis fuit hic Heliseo;

565

Discipulo presens absenti nam fuit idem.

Te reticere decet, Petre, quod maiora revolvam.

Totila, Gothorum rex, attendens quod haberet

Ille prophetie donum, properavit ad eius

Cellam. Sed restans hinc paulo longius, illi

570

Mandavit quod erat ad eum venturum et utrum

Ille propheta foret voluit temptare. Deditque

Cuidam de servis vestes simul et sotulares,

Quem velut in propria persona iussit abire.

Tres eius fecit comites assistere dextre,

575

Qui sibi pre cunctis reliquis servire solebant,

Vt coram sancto simularent hunc fore regem.

Iussit et obsequia tribui sibi multa, quod ipsum

Monstrarent esse regem vel regia vestis.

Irridens magis est irrisus decipiensque

580

Deceptus. Nam cum cellam fuit hic Benedicti

Ingressus, residens erat illic. Quem venientem

Conspiciens, cum iam fatis audiri potuisset,

Clamavit, dicens: "Fili, depone quod ipse

Portas, namque tuum non est". Et protinus idem

585

In terram cecidit ac omnes qui veniebant

Sunt consternati terre. Qui deinde levantes

Non sibi presumunt accedere, sed redeuntes

Ad regem Totilam, quantum velociter illos

Sanctus novisset satagunt ostendere regi.

590

Tunc ad eum venit rex per se. Quem residere

Longe conspiciens, accedere non fuit ausus

Illi, sed cecidit in terram. Quem Benedictus

Surgere bis monuit et ter, sed non erat ausus

Hic. Vir sanctus ad hunc veniens, erexit eundem

595

Multum corripiens ex pravis actibus, atque

Que sibi debebant contingere dicere cepit:

"Tu mala multa facis, fecisti multa, sed ex hiis

Te cessare decet. Et nosce quod ingredieris

Romam, transibis mare regnabisque novenis

600

Annis; in decimo moriturum te fore noscas".

Hiis rex auditis, vehementer territus, eius

Poscens inde preces, discessit. Qui minus ex hoc

Tempore crudelis fuit. Intrans postea Romam,

Siciliam petiit, anno decimo mediante

605

Christi iudicio regnum vitamque reliquit.

Ecclesie presul Canusine sepe venire,

Ad Christi famulum consuevit, quem Benedictus

Pro vite merito valde dilexit. Et ille,

De Totile regis ingressu cum Benedicto

610

Multa loquens, pariter ex urbis perditione

Romane, dixit: "Destructor rex erit huius

Hic urbis ne plus habitemus". Cui Benedictus

Dixit: "Non gente vastabitur, immo coruscis

Tempestatibus hec in se marcens erit ipsa".

615

Hecque prophetia manifestior esse videtur

Nobis luce; domos eversas et laniata

Menia conspicimus, destructas turbine cunctas

Ecclesias urbis spectamus et edificata

Omnia, iam longo senio lassata, ruinis

620

Crebris ad presens prostrata fuisse videmus.

Eius Honoratus monachus, licet hec ab eodem,

Se non audisse perhibet, quia dixerit istud

Hic sibi testatur a fratribus esse relatum.

Demone tentus erat Aquinensis clericus unus,

625

Ecclesie. Cuius hunc presul per loca multa

Sanctorum duxit, ut posset habere salutem

Ipsorum precibus. Sed non dare dona salutis

Huic illis placuit, ut quanta foret Benedicti;

Gratia monstrarent. Post ducitur ad Benedictum

630

Hic, cuius precibus hostis discessit ab ipso.

Illi sanato dixit: "De cetero carnes

Non comedas, nec sis hinc presbiter, hoc bene noscens

Quod si tendis ad hoc fortassis, te cruciabit

Demonium rursus". Discessit clericus inde,

635

Sanus, sed sicut animum terrere videtur

Pena recens, primo servavit que Benedictus

Precepit. Sed post omnes migrare priores

Ex hac luce videns et in ordine preesse minores

Se sacro sibimet, oblitusque <que> Benedictus

640

Dixit, presbiter est factus. Quem rursus iniquus

Hostis vexavit ac expirare coegit.

Iste vir, ut video, celi penetrasse secreta,

Noscitur, ut novit quod rursum clericus hosti

Tradi deberet si postea presbiter esset.

645

Cur secreta Dei non nosset cum sua iussa

Plene servaret, cum scriptum sit quod adherens

Christo cum Christo vere sit spiritus unus?

Si sit cum Domino sibi spiritus unus adherens,

Esse quid hoc dicis quod Paulus apostolus inquit:

650

Quis novit sensum Domini, vel quis fuit eius

Consiliarius? Est inconveniens quod hic eius

Ignoret sensum cum quo fit spiritus unus.

Sancti, Petre, viri sensum Domini bene noscunt,

Quantum cum Domino sunt unum. Testificatur

655

Paulus idem dicens: Hominum quis nosse valebit

Hec que sunt hominis, nisi solum spiritus eius?

Sic que sunt Domini nemo nisi spiritus eius

Novit, et hic monstrans que Christi sunt, ait: Huius

Mundi non regnat in nobis spiritus, immo

660

Spiritus ipse Dei. Rursus sic intulit ille:

Non oculus vidit, non auris novit, et in cor

Non hominis venit quod Christus iamque paravit

Cunctis quos ipse vere se novit amare,

Quippe revelavit hoc nobis spiritus eius.

665

Si que sunt Domini cognovit apostolus idem,

Cur super hoc quod proposui premisit et inquit:

O que divitie divini sensus! Et eius

Dicit iudicia non sumi posse viasque

Investigandas non illius esse. Sed a te

670

Nunc aliud quero. Dixit David ipse propheta:

Oris iudicia labiis pronuntio Christi.

Sed cum nosse minus sit quam narrare, quid hoc est

Christi iudicia non sumi posse beatus

Paulus testatur, cum dicat se David ipsa

675

Non solum nosse, sed quod pronuntiet ore?

Hec ad utraque tibi respondi sub brevitate

In primis dicens: in quantum cum Domino sunt

Vnum quippe viri sancti Domini bene noscunt

Sensum. Sic omnes devota mente sequentes

680

Christum, cum Christo facit hos devotio mentis

Esse, sed hii tenti corrupte pondere carnis

Cum Domino non sunt, et quod divina secreta

Plene non penetrant, ideo non accipienda

Eius iudicia dicunt. Sed qui sibi mente

685

Herent vel sacris scripturis sive revelet

Hiis Deus, in quantum capiunt, cognoscere possunt

Et solum narrant que Christus cognita fecit.

Ergo iudicia, que non loquitur Deus, illi

Ignorant; sed que loquitur Deus hec bene noscunt.

690

Vnde propheta David: Labiis pronuntio, dicens,

Omnia iudicia, mox addidit oris, ut ipse

Dicat: iudicia potui cognoscere, que te

Novi dixisse. Nam que non ipse profaris,

Humane, Deus, hec abscondis cognitioni.

695

Ergo cum Paulo concors est ipse propheta:

Christi iudicia non sunt capienda, sed ipsa

Humanis labiis tantummodo sunt referenda

Que manifesta dedit os illius esse; scit ipsa

Que Deus ostendit homo, non que non manifestat.

700

Omnia quesita ratio monstravit aperta,

Sed rogo te quod adhuc michi narres ex Benedicto.

Sancti conversus monitis vir nobilis unus

Extitit, et dictus fuit ille Theoprobus. Ipsum

Pro vite merito Benedictus amabat. Hic eius

705

Ingressus cellam, post hoc invenit amare

Abbatem flentem. Restansque diutius, eius

Non vidit lacrimas finiri, nec tamen ipse

Plangeret, ut soluit, orando, sed lacrimando.

Cur fleret petiit. Abbas respondit et inquit:

710

"Omne monasterium quod feci, cunctipotentis

Christi iudicio, monachis quoque cuncta parata,

Gentibus agnovi fore tradita. Vix michi Christus

Concessit quod sint monachorum corpora salva".

Ex hoc audivit sic ille Theoprobus et nos

715

Esse videmus ita. Nocturno tempore nuper

Hic Longobardi venerunt, diripientes

Omnia: non ex hiis unum potuere tenere.

Sic Deus implevit quod promisit Benedicto,

Vt, si traderet hic res gentibus, attamen horum

720

Corpora salvaret. Et in ista re tenuisse

Hunc Pauli vicem video, cuius quoque navis

Cunctarum rerum iacturam pertulit, atque

Confortavit eum salvatio se comitantum.

Missus ad abbatem tibi cognitus Exilaratus,

725

Extitit a domino, quod lignea vascula bina

Plena mero sancto deferret. Qui tulit unum

Ad sanctum, reliquum pergens abscondit. Et unum

Accepit sanctus grates reddendo, sed ipsum

Admonuit puerum discedentem sibi dicens

730

Sic: "Fili, caveas quod non ex vase, quod ipse

Nunc abscondisti, potes, sed vas sapienter

Inclina; quid in hoc sit respice". Qui pudibundus

Ex hoc discessit, sed quod dixit Benedictus

Ille probare volens, inclinat vas et ab ipso

735

Est ingens serpens egressus. Eoque reperto

In vino, timuit quod fecerat Exilaratus.

Vnus erat vicus non a cella procul, in quo

Plurima turba fuit hominum, que facta fidelis

Extiterat sancti monitis. Et ibi mulierum

740

Mansio sanctarum stabat. Benedictus ad ipsas

Hortandas fratres transmisit sepius. Inde

Perrexit quidam solito de more, sed ille

A mulieribus hiis mapas accepit, ab ipsis

Ante tamen monitus, et post abscondit easdem

745

Ipse sinu. Monachus rediit. Benedictus amare

Ipsum corripuit ex facto: "Qualiter", inquit,

"Hoc tam grande sinum scelus intravit?" Stupuitque

Frater, et oblitus quod fecit, cur Benedictus

Increpet ignorat. Rursus sic intulit ille:

750

"Nonne fui presens dum mapas has mulieres

Hec tribuere tibi, quas ipse sinu posuisti?"

Ante pedes sancti prosternitur et piget ipsum

Taliter egisse. Qui mapas proicit a se.

Inde die quadam, dum sumeret hic alimenta,

755

Corporis in sero, semper de more tenebat

Ante suam mensam lumen de fratribus unus.

Et defensoris cuiusdam filius ille

Extitit. Hocque viro sancto comedente, ministrans

Frater ei lumen sic dicere mente superba

760

Incipit: "Quis hic est cui semper ego comedenti

Assisto, lumen teneo famulorque? Quis ipse

Sum quod servitium sibi dem?" Conversus ad ipsum

Abbas increpuit monachum vehementer et inquit:

"Quid loqueris, frater? Signa cor". Post vocitatis

765

Fratribus, ex manibus tolli lumen iubet atque

Hunc de servitio precepit abire. Quid esset

Inquirunt fratres. Hiis narrat qualiter ille

Mente superbisset et que contra Benedictum

Dixisset tacitus. Tunc omnibus est manifestum

770

Hiis liquido quod nil celari posset ab ipso,

Cum mentis verba cognoverit illius auris.

Tempore post alio cunctos urgebat ibidem

Magna fames. Deerat in cella iam Benedicti

Abbatis triticum, fratres iam nil habuerunt

775

Ad victum preter panes tantummodo quinque.

Hos cernens abbas tristatos esse, modeste

Ipsos corripuit, post hiis promisit et inquit:

"Cur vos conturbat nunc ista carentia panis?

Si minus est hodie panis, cras fiet abundans

780

Vobis". Inventi, Christo mittente, ducenti

Ante fores modii sunt luce sequente farine.

Istud cernentes monachi, grates referentes

Christo, vera re didicerunt non dubitare

In paupertate nec sic in prosperitate.

785

Dic si credendum sit quod vir sanctus haberet,

Ipse prophetie donum semper vel eidem

Deficiens esset aliquando gratia tanta.

Petre, prophetiam non irradiare prophetas

Semper cognoscas. Nam dum vult Spiritus ipse

790

Aspirat, dum non vult non aspirat. Et inde

Est: rex Nathan si posset hic edificare

Templum quesivit; prius hic concessit et inde

Ne fieret vetuit. Heliseus sic lacrimantem

Vxorem spectans nec noscens cur, prohibenti

795

Hanc puero dixit: Hanc desere, spiritus eius

Est in tristitia, sed celavit Deus a me

Hoc et non voluit quod sit michi cognita causa.

Et vult hoc fieri sic dispensatio Christi.

Namque prophetie donum donans aliquando

800

Subtrahit ipse datum, quod idem donando prophetas

Elevet, et rursus ab eis ipsum retrahendo

Hos humiles faciat, et rursus suscipientes

Inveniant quid sint de Christo; rursus eodem

Privati, quid sint in se cognoscere possint.

805

Hoc sic esse probat ratio satis hec manifesta,

Sed rogo te quod adhuc michi narres ex Benedicto.

Vir probus unus eum petiit quod vellet in eius,

Terra construere. Sanctus Domini Benedictus

Ecclesiam favit poscenti constituitque

810

Abbatem monachos sibi tradens, quisque secundus

Esset disposuit. Abeuntibus hinc ait: "Ite

Hocque die veniam demonstrans quo facietis

Ecclesiam, vel quo vobis sit constituendum

Inde refectorium, vel quo sit quilibet hospes

815

Susceptus; vobis disponam congrua queque".

Discedunt fratres postquam benedixit eosdem

Abbas, atque diem captant venisse statutam.

Affuit in sompnis abbati, nocte diei

Proximiore sibi promisse, prepositoque

820

Celle, demonstrans hiis qualiter edificare

Congrua queque sibi deberent. Postea surgunt

Abbas, prepositus. Narrat quid viderit unus

Ad reliquum, sed non hec credunt. Quod Benedictus

Abbas adsit adhuc expectant. Cumque statuta

825

Lapsa dies esset, ad eum sunt flendo reversi,

Dicentes: "Fuimus expectantes ut adesses

Sicut dixisti, nec venisti". Benedictus

Respondit dicens: "Fratres cur dicitis ista?

Numquid non veni?" Rursus dicunt sibi fratres:

830

"Quando venisti?" Respondit talia: "Numquid

Dum dormiretis manifeste singula vobis

Non designavi? Redeuntes ergo paretis

Sicut per sompnum novistis". Qui vehementer

Mirantes redeunt, habitacula cuncta parantes

835

Sicut monstravit sompnum capientibus illis.

Qualiter hoc fieri potuit me posco doceri

Vt procul hoc iret responsum totaque sciret

Quid dixisset ei se contio dans requiei.

Quid perscrutaris a me, Petre? Cur dubitasti

840

Ex hac re? Certe nature nobilioris

Spiritus est multo quam corpus et hoc manifestum

Est ex scriptura narrante quod ipse propheta

Est ex Iudea subito sublatus et escam

Portans est positus in Caldea. Daniele

845

Pasto, Iudea se rursum repperit. Ergo

Si tantum potuit proficisci corpore longe

Escas deportans, quid mirum si Benedictus

Obtinuit quod sic proficisci spiritus eius

Posset? Nam sicut quidam perrexit ob escam

850

Corpore corpoream, sic huius spiritus iret

Vt posset vitam disponere spiritualem.

Hoc quia solvisti sic, certum me tribuisti.

Sed monstret qualis fuit hic sermo generalis.

Vix virtute viri communis sermo carebat,

855

Quippe cor illius totum tendebat ad astra

Et vix in cassum communia verba cadebant.

Mira viri virtus! Si diceret ille minando

Quid, tantas vires illius verba gerebant,

Ac si pro certo dixisset vel velut ex hoc

860

Adversus quosdam sententia recta daretur.

Non procul inde due mulieres religiose

Stabant, atque genus fuit harum nobile. Quidam

Religiosus homo victum querebat eisdem.

Sed sicut mentis multis ignobilitatem

865

Prebet nobilitas generis, dicte mulieres

Frenum non dederant linguis, sed religiosum

Hunc hominem stultis sermonibus efficiebant

Iratum. Passus ab eis convicia multa,

Ad Christi servum pergens, monstravit eidem

870

Qualia verborum pateretur iurgia. Sanctus

Hoc pater attendens ex hiis mulieribus, illis

Mandavit, dicens: "Vestras frenare velitis

Linguas, aut aliter vos excommunico". Sed non

Perfecte dixit hoc, sed temptando. Nec ille,

875

Se mutaverunt. Nec multo tempore lapso

Ambe defuncte sunt ecclesiaque sepulte.

Dum celebrarentur sacre sollempnia misse

Et dum clamasset de more diaconus unus:

"Exeat ecclesiam qui non communicat", harum

880

Nutrix propter eas faciens holocausta, videbat

Illas de tumulis exire. Quod ipsa frequenter

Sic fieri vidit. Nam quando diaconus ille

Talia clamaret non possent hic remanere,

Sed foris exirent, subito memor extitit huius

885

Verbi quod sanctus illis mandavit. Et illi,

Cum magnis lacrimis dictum fuit hoc. Data statim

Ex illo fuit hiis oblatio. Post ait: "Ite,

Christo propter eas hoc vos offerte quod ille

Sic absolvantur a Christo". Dumque fuisset

890

Hec data propter eas oblatio, non magis inde

Perrexere foris dum quod clamare solebat

Clamasset solito de more diaconus idem.

Tunc cunctis patuit manifeste quod Benedictus

Has assolvisset non hinc magis egredientes.

895

Valde mirandum fore dico quia, licet iste

Viveret in carne corruptibili, tamen ipsas

Iam positas solvit animas in cunctipotentis

Christi iudicio, quod visum non fuit ulli.

Nonne videbatur hic adhuc in carne manere

900

Cui fuit hoc dictum: Quodcumque ligaveris ipse

In terra, celis cognoveris esse ligatum

Ac e converso? Cur non ita posse ligandi

Aut absolvendi vir sanctus posset habere,

Cum sanctum regimen mores et vita tenerent?

905

Sed quod tanta queat homo de terra, Petre, celi

Conditor et terre mundum descendit ad istum

De celis, et quod de spiritualibus ipsa

Iudicet humana caro, largiri fuit ipse

Dignatus quando pro nobis est caro factus.

910

Sic infirmari voluit nos ut daret ipse

Firmos, infirmam sumens in Virgine carnem.

Sermo tuus concors signis satis esse videtur.

Quidam de monachis illius deinde, parentes

Vltra iura colens et eorum tecta subire

915

Captans, discessit ex cella non Benedicti

Accepto licito. Qui mox ut venit eodem

Mortuus inde die fuit atque sepultus et eius

Corpus proiectum reperitur luce sequente

De tumulo. Rursus sepelitur, sed reperitur

920

Luce sequente foris proiectum. Tunc ad eundem,

Patrem venerunt lacrimas fundendo parentes

Eius, poscentes quod ei sua gratia prestet

Presidium. Pater hoc attendens, prebuit illis

Hinc corpus Christi. Post ipsis intulit: "Ite,

925

Hoc corpus Christi super eius ponite corpus

Devote; rursus sepelite". Quod hii properanter

Fecerunt: terra tenuit sic quem retinere

Primo non poterat. Cuius meriti fuit iste

Perpendis, Petre, cum non hunc terra tenere

930

Posset quando sibi non esset gratia sancti.

Plane perpendo vehementer et inde stupesco.

Rursum de monachis quidam sic mobilitati,

Se totum dederat quod non remanere volebat

In cella. Monuit hunc abbas sepius ex hoc

935

Ipsum corripiens, sed consentire monenti

Non voluit; sed quod ipsum permittat abire

Abbas, assidue petiit. Cuius prece sanctus

Affectus, iussit ut abiret hic. Egrediensque

Cellam contra se subito pergendo draconem

940

Quendam spectavit assistere. Qui patefacto

Ore vorare volens ipsum, remeare trementem

Et tumidum fecit, qui clamans vocibus altis

Sic dixit: "Fratres, cito currite, namque vorare

Me draco vult iste". Sed non videre draconem

945

Currentes fratres. Monachum retro trepidantem

Ducunt. Qui statim promisit se minus inde

Esse recessurum, tenuitque quod ipse spopondit.

Namque viri sancti prece viderat ille draconem

Contra se, quem non primo sectando videbat.

950

Nec reticere volo quod cognovi referente

Aptonio. Fuit huic quidam puer excruciatus

Sic elephantino morbo, quod iamque cadebant

Eius quippe pili. Cutis inflans extitit. Intus

Iam crescens sanies non se celabat. Et idem

955

Mittitur a patre Benedicto. Quem Benedictus

Prisce restituit, Christo mediante, saluti.

Eius discipulus, Peregrinus nomine, miram

Rem michi narravit, dicens quod vir fuit unus

Debens denarios, sed quid persolvere posset

960

Prorsus non habuit, sed solum credidit esse

Hic sibi subsidium si pergeret ad Benedictum,

Huic monstrans qualis ipsum vexaret egestas.

Ad cellam venit, Benedictum repperit et quod

Pro bis sex solidis vexaret creditor ipsum

965

Monstravit. Nummos se non respondit habere

Sanctus. Egestatem tamen illius ipse benignis

Verbis confortans, sic intulit: "Inde recede

Hinc, sed post biduum redeas, quia quid tibi donem

Est michi nunc minime". Post abbas sanctus in ipso,

970

Oravit biduo solito de more. Sequente

Luce vir hic dictus advenit. Mox super archam

Ecclesie, plenam frumento, sunt duodeni

Inventi solidi cum nummis tot. Benedictus

Prebuit inventos homini, dicens: "Duodenos

975

Persolvas solidos, victum tibi prebeat alter".

Sed que discipuli dixerunt eius in huius

Libri principio referamus. Vir fuit unus

Adversus reliquum nimio livore laborans

Et pervenit ad hoc livor quod prebuit illi

980

In potu virus ignaro. Qui, licet huius

Vitam non potuit auferre, cutis tamen eius

Sic mutata fuit et tanto plena dolore

Quod fuit hic similis leproso. Quem Benedictus

Ad se deductum, manuum tantummodo tactu

985

Mundavit, totum morbum de pelle repellens.

Dum per Campaniam cunctos vexaret eodem,

Tempore magna fames, mendicis omnino sanctus

Distribuit preter olei modicum quod in uno

Vase fuit vitreo. Vir quidam postea venit

990

Deposcens oleum. Tunc sanctus vir Benedictus,

Qui dare decrevit in terris cuncta quod ipse

Cuncta reservaret in celo proque caducis

Sperans eterna, pro parvis maxima, cara

Pro spretis, alta pro vanis labilibusque

995

Semper duranda, terrenis celica, quippe

Thesauros facere quo desunt omnia debet

Nemo possessa possessoresque manere

Non poterunt, quia mors mordet viventia cuncta,

Poscenti iussit oleum tribui. Monachusque

1000

Cui fuit hoc iussum parve fidei Benedicti

Distulit implere iussum. Post si tribuisset

Sanctus quesivit. Monachus respondit eidem

Non tribuisse, quia fratres nil plus habuere.

Iratus sanctus per quandam deinde fenestram

1005

Iactari iussit oleum cum vase. Quod actum

Sic fuit et cecidit super aspera saxa rudesque

Colles, nec lesum fuit, ac si non prius esset

Illuc proiectum. Cernens hic talia tolli

Iussit, poscenti tribui monachisque vocatis,

1010

Corripuit monachum quod non iussis voluisset

Eius obedire. Cepit tunc ipse rogare

Christum cum monachis. Et ibi vacuum fuit ingens

Vas et velatum. Qui dum prolixius orans

Esset ibi, cepit vasis tectura levari

1015

Sursum. Qua mota, mox huius transiit oram

Excrescens oleum terramque rigabat. Et istud

Cernens vir sanctus, statim surrexit et, eius

Finitis precibus, oleum cessavit inundans.

Tunc diffidentem nec ei parere volentem

1020

Latius ammonuit monachum quod disceret esse

In Christo credens et supplex. Erubuitque

Ex hoc correptus sic ille salubriter, et quod

Primo monstravit hortando, fine probavit

Signis, nec fuit hinc dubium, qui reddidit ingens

1025

Vas oleo plenum vitreo pro vase sub ora.

Ad templum sancti properabat deinde Iohannis,

Quod fuit in summa predicta rupe locatum.

Pergenti venit hostis ferus obvius esse

Simulans medicum. Nam cornu tripedicamque

1030

Portabat. Statim quesivit sanctus ab ipso,

Dicens: "Quo vadis?" Demon respondit eidem

Dicens: "Ad fratres vado quod potio per me

Sit donata sibi". Dictis hiis, sanctus ad ipsum

Templum perrexit. Post venit retro. Malignus

1035

Spiritus invenit quendam fratrem seniorem

Vndas sumentem. Quem mox intravit et ipsum

Terre prostratum vexabat. Quem Benedictus

Ex templo rediens crudeliter ex inimico

Vexari cernens, alapam donavit eidem

1040

Vexato. Fugit mox hostis iniquus ab ipso

Nec fuit ulterius ausus remeare repulsus.

Dic michi si facere precibus miracula semper,

Sive voluntatis nutu quandoque valebat.

Quos mens devota Christo coniungit utroque

1045

Signa modo faciunt, ut agant quandoque precando

Mira, potestate faciant aliquando. Iohannes

Dicit: Quotquot eum susceperunt, dedit istis

Posse Dei fieri natos. Quod agant in utroque

Signa modo sancti monstravit Petrus aperte,

1050

Qui prece Thabitam defunctam surgere fecit,

Culpando necuit dicentes ex Anania

Falsa, nec oravit ut ob hoc illi morerentur.

Nunc ergo posse faciunt hec, nunc prece, quando

Abstulit hic vitam solum culpando quibusdam,

1055

Surgere defunctam fecitque precando Thabitam.

Nunc duo facta viri replicabo, de quibus unum,

Ipsum cognosces sanctum fecisse patenter

Ex solo posse, reliquum precibus potuisse.

Vir quidam Gothus perversus, Zalla vocatus,

1060

In Totile regis ipsorum tempore, contra

Christo credentes arsit tanta feritate

Vt si quis monachus aut clericus ante ferocem

Vultum venisset, vivum non linqueret. Hicque,

Totus avaritie captus fervore, rapinam

1065

Regis querebat pro totis viribus. Inde

Ex hoc afflictus multis cruciatibus unus

Rusticus et variis penis laceratus, eidem

Sancto res proprias est commendasse professus

Tunc cessavit eum Gothus cruciare, sed eius

1070

Brachia constringens ex loris crudeliter, ante

Ire coegit, ut huic monstraret quis Benedictus

Esset. Tunc ivit ad cellam. Qui Benedictum

Vidit in ingressu solum librumque legentem.

Tunc Zalle dixit sic rusticus: "Ecce vir, hic est

1075

De quo predixi tibi". Quem Gothus furibundo

Lumine prospexit, acturum se fore credens

Sicut consuevit. Qui dixit talia: "Surge,

Surge cito, reddens illius res properanter

Quas accepisti". Cuius vocem Benedictus

1080

Attendens, oculos erexit, deinde ligatum

Respexit. Quem cum vidisset, tam properanter

Brachia dissolvi ceperunt quod potuisset

Nemo solvisse velocius. Huncque solutum

Tam subito cernens, qui venerat ante ligatus,

1085

Zalla, potestatem tantam metuens, tremefactus

Ad terram cecidit et prostratus Benedicti

Se commendavit precibus. Nec ob hoc pater idem

Cessavit legere, sed fratribus inde vocatis,

Ipsum precepit benedici. Post sibi ductum

1090

Ex hoc ammonuit cessare furore. Recedens

Nil ex hoc petiit, quem non sanctus Benedictus

Solvit tangendo, sed solum respiciendo.

Ecce patet, Petre, quod dixi. Nam famulantes

Christo de posse faciunt quandoque stupenda,

1095

Sicut vir sanctus Gothi domuit feritatem

Ac oculis solvit nodos tantummodo. Rursus

Dicam quam pulcrum prece fecit postea signum.

Inde laborabat in agris cum fratribus. Ecce

Rusticus ad cellam venit corpusque ferebat

1100

Defuncti nati. Querenti quo Benedictus

Esset responsum fuit a reliquis quod in agris

Ipse laboraret. Qui, misso corpore nati

Ante fores, venit ad campum. Iamque redibat

Sanctus. Quem cernens venientem rusticus, altas

1105

Emittens voces, sic cepit dicere: "Natum

Tu michi redde meum". Respondens sic Benedictus

Dixit: "Numquid eum rapui?" Tunc rusticus illi

Dicit: "Mortuus est, sed eum fac vivere". Sanctus

Conturbatus ait: "Fratres, discedite. Nostra

1110

Non sunt hec, sed sunt sanctorum discipulorum

Christi. Cur nobis prebetis pondera posse

Nostro maiora?" Sed quem dolor excruciabat

Iuravit quod non discederet hic, nisi natum

Redderet huic proprium viventem. Tunc Benedictus

1115

Quo foret ex ipso quesivit. Rusticus illi

Sic ait: "Ante fores celle iacet hic". Benedictus,

Cum monachis veniens huc, incubuit super eius

Corpus. Qui statim surgens porrexit ad astra

Palmas et dixit sic: "Non mea crimina, Christe,

1120

Cernas, immo fidem, qui deposcit sibi natum

Viventem reddi. Fac ipsum vivere". Nec dum

Perfecte verbum complevit dum redeunte

Contremuit corpus anima. Quem dum tremuisse

Vidissent omnes circumstantes, Benedictus

1125

Reddidit hunc patri viventem. Sic manifestum

Est quod de posse non fecerit hoc, quia primum

Terre prostratus petiit quod posset habere.

Sic est ut dicis. Que primum proposuisti

Verba, probas rebus. Sed queso quod michi dicas

1130

Si sint ad libitum sanctorum queque petita.

Quis Paulo, Petre, sublimior hic erit? Ipse

De carnis stimulo Dominum petiit ter, habere

Non tamen hoc potuit. Sed nunc narrare necesse

Est contra votum Benedicti quid fuit actum.

1135

Huic soror una fuit, vocitata Scolastica, Christo,

Ex annis teneris famulans. Que quolibet anno

Fratrem visura veniebat et accipiebat

Hanc quedam celle possessio proxima. Frater

Hic descendebat ad eam. Que postea venit

1140

Iuxta consuetum morem. Descendit ad ipsam

Frater. Qui totum tempus duxere diei

In sacris verbis et Christi laudibus, et cum

Inter sermones sacros nox ipsa veniret,

Sancta soror sanctum fratrem petiit, sibi dicens

1145

Sic: "Rogo te, ne me veniente relinquere, frater,

Nocte velis, sed quid in tota nocte loquamur

Ambo de vita celesti". Cui Benedictus

Respondit dicens sic: "Quid loqueris, soror? Extra

Cellam non possum remanere". Fuitque serenum,

1150

Celum nec nubes turbabant aera. Sancta,

In propriis manibus caput accipiens, super ipsam

Inclinans mensam, tacite cepit rogitare

Clementem Christum. Que dum caput inde levasset,

Tanti venerunt tonitrus et copia tante

1155

Erupit pluvie, quod non sanctus Benedictus

Nec fratres eius extra limen potuissent

Pergere. Namque, caput inclinans, hec lacrimarum

In mensa magnos fluvios effuderat, unde

Traxerat ad pluviam celum sic ante serenum.

1160

Nec paulo post quam Christum fuit illa precata

Hec accidit pluvia, sed convenientia tanta

Extitit ut, quando caput ipsa levaret, eadem

Imber inundaret hora. Quod dum Benedictus

Vidit nec posse proficisci retro, sorori

1165

Contristatus ait: "Indulgeat hoc tibi Christus.

Cur sic fecisti?" Sic intulit illa: "Rogavi

Te primum, sed non parere michi voluisti.

Christus, quem petii, michi paruit. Ergo recede,

Si potes, ad cellam". Tunc se non posse redire

1170

Cernens, qui sponte potuit remanere, remansit

Invitus. Noctem sic perduxere sequentem

Pervigilem, semper de vita spirituali

Fantes. De qua re dixi quid eum voluisse,

Nec potuisse, quia, si nos venerabilis huius

1175

Mentem conspicimus, celum sic esse serenum

Hic semper voluit, sed contra cunctipotentis

Christi virtute mulieris pectore signum

Invenit. Nec fit mirum si femina posse

Maius in hoc habuit quam frater, que cupiebat

1180

Fratrem spectare. Sancto testante Iohanne,

Qui dixit Deus est caritas, iuste fuit actum

Quod magis hec posset quam plus constabat amare.

Omnia que dicis michi noscas verba placere.

Cumque sequente die soror eius sancta fuisset,

1185

Hinc egressa, suus frater perrexit ad ipsam

Cellam. Post triduum consistens hic in eadem,

Sursum respiciens, egressam corpore vidit

Illius celos animam penetrare columbe

In specie. Gaudens Christo dedit omnipotenti

1190

Laudes ac hymnos. Post eius notificata

Morte suis monachis, deferri iussit eandem

Ad cellam propriam; quam precipit ipse sepulcro

Poni, quod sibimet idem servabat. Et inde

Contigit ut quorum semper mens extitit una

1195

In Christo tumulus minime diviserit ipsos.

Servandus dictus advenerat inde levita

Ecclesieque pater, quod Campanie regione

Patricius fecit, quod eum de more videret

Consueto sanctum patrem patrieque superne

1200

Suavem gustarent escam suspiria saltem

Donantes, quod adhuc minus hanc gustare valebant

Plene gaudentes. Venit nox et requievit

In summa parte turris Benedictus, in ima

Servandus. Quedam via continuabat ad alta

1205

Imaque turris. Erat habitatio maxima coram

Turri, qua cuncti fratres sompnum capiebant.

Qui dum dormirent omnes, solus vigilabat

Hic abbas precibus intentus, perque fenestram

Respiciens, vidit fusam lucem super ipsam

1210

Noctem, que tanto splendore nitebat ut ipsa

Lux emissa diem superaret. Resque stupenda,

Tunc patuit, sicut narrabat postea. Totum

Hic, quasi sub solis radio, vidit manifeste

Coram se mundum collectum mox et in igni<s>

1215

Spera Germani, Capuane presulis urbis,

Ad celos animam deferri. Qui, sibi testem,

Hinc adhibere volens, hoc visurum vocitavit

Servandum. Venit hic concitus exiguamque

Partem spectavit lucis. Sed ei Benedictus

1220

Omnia visa sibi narravit in ordine. Statim

In castrum misit Cassinum, religioso

Iniungens homini Theoprobo quod sub eadem

Nocte vir hic aliquem transmitteret ad Capuanam

Et monstraret ei quid sit de presule factum.

1225

Sicque fuit factum quod defunctum reperiret

Germanum missus ipsa veraciter hora,

In qua vir sanctus ascensum viderat huius.

Mirandum dico quod hic adductum manifeste,

Sub solis radio mundum prospexerit omnem

1230

Coram se; sed quod exponas plenius oro.

Fixum, Petre, tene quod dico. Namque videnti,

Spiritui Christum factorem noveris esse

Angustam totam facturam. Qui, licet ex hac

Luce creatoris modicum conspexerit, omne

1235

Fit sibi formatum breve. Nam sinus interioris

Mentis lassatur in Christo sic quod et ipso

Altior existat mundo. Nam lumine Christi

Supra se rapitur, et dum sic tollitur, ipsa

Exaltata videt sub se quam sit breve quod non

1240

Ima potens capere fuit. Ergo vir memoratus

Qui speram vidit igni<s> Christique ministros

Celum poscentes, non hec vidisse valeret

Pro certo preter in Christi lumine. Nec fit

Mirum si mundum collectum viderit ipse

1245

Ante suos oculos totum, qui, lumine Christi

Elatus, totus extra mundum fuit. Et quod

Collectus mundus coram se dicitur esse,

Non unum credas celum terramque fuisse.

Namque videns animus sic dilatatus habetur

1250

In Christo raptus, quod de facili valet ipse

Hec que sunt infra Christum cognoscere cuncta

Et lux interior in mente fuit sub eadem

Corporeis oculis immensa luce micante

Ac animum rapuit hec lux ad summa videntis,

1255

Quam sint angusta demonstrans inferiora.

Non manifesta michi fuerant tua verba, sed ipsa

Plene monstrare mea te dilatio fecit.

Sed rogo te quod ad hec que sunt referenda recurras.

Plurima, Petre, libet ex hoc narrare, sed eius

1260

Quedam pretereo studiose, quia reliquorum

Gesta referre volo. Sed te volo scire quod inter

Virtutes tantas, quibus hic effulsit in orbe,

Non mediocriter hunc verbi doctrina probavit.

Scripta fuit per eum monachorum regula. Cuius

1265

Si nemo mores vel vitam noscere captet,

Cuncta magisterii monstrabit norma statuta

Facta, quia non hunc aliter noscas docuisse

Quam vixit. Quod ait semper complevit in actis.

Anno quo novit moriturum se, procul inde

1270

Discipulos stantes de mortis certif<ic>avit

Ipse die, fratres presentes ista silere

Hortans, et signum monachis absentibus idem

Prebuit ut scirent quando moreretur. Et ante

Sextam quippe diem mortis iubet hic aperiri

1275

Mausoleum. Quem mox correptum febribus ingens

Ardor lassabat. Qui tentus quinque diebus

Hac febre, se sexta deferri iussit ad ipsam

Ecclesiam. Christi suscepto corpore, sese

In fratrum manibus sustentabat, manibusque

1280

Erectis sursum de corpore spiritus exit

Inter verba precum. Quo celum cive resultat!

Corpus ditat humum, celos quoque spiritus. O quam

Felix qui semper Christo servivit et istum

Mundum despexit et inania gaudia! Quippe

1285

Est furor hic summus terram preponere celo.

Post cuidam fratri posito valde procul inde

Ac alii cella consistenti fuit una

Visio monstrata. Viderunt nempe quod una

Clamidibus plena via lampadibusque corusca

1290

A cella sancti tendebat tramite recto

Ad celos. Residens super hanc vir cum veneranda

Veste petebat ab hiis cuius foret hec via summa

Demonstrata sibi. Qui se nescire professi

Sunt. Post dixit eis: "Hec est via qua Benedictus

1295

Celum conscendit". Ac ut videre beatam

Mortem presentes, sic ex signo sibi dicto

Primitus absentes novere. Fuitque sepultum

Corpus in ecclesia Baptiste quippe Iohannis,

Quod sanctus fracta construxit Apollinis ara.

1300

Hac etiam fovea, qua primitus hic habitavit,

Abbas, virtutes magne nunc usque coruscant.

Nuper facta fuit quam narro res, quia quedam

Sic insana fuit mulier quod, nocte dieque

Per montes vallesque vagans silvasque vel agros,

1305

Non requiescebat nisi quo requiescere tantum

Fessa coacta foret. Que, dum vaga curreret, huius

Forte specum subiit et ibidem nocte quievit.

Et facto mane, sic exiit hec ab eadem

Sana, quasi numquam demens sit visa fuisse.

1310

Et permansit in hac, quam ceperat, ipsa salute.

Illic maiora miracula sepe coruscant

Sanctorum meritis quo non sunt corpore quam quo

Corpora sunt. Et nos quid talia dicimus esse?

Non est ambiguum quod non miracula sancti

1315

Ostendant quo sunt illorum corpora. Sed quod

Infirmi dubitant ne forte iuventur ab illis

Quo non sunt illi, decet illos hic operari

Virtutes quo sunt de corporibus dubitantes

Infirmi. Sed mens in Christo fixa meretur

1320

Plus quando credit hos exaudire precantes,

Quamvis presentes ipsos non noverit. Vnde

Discipulis augens Deus ipse fidem, sibi dixit

Sic: Nisi discedam, non Sanctus Spiritus ad vos

Post veniet. Sed cum procedat de Patre semper

1325

Spiritus et Nato, cur se dicebat abire

Filius, ut veniat qui non discedit ab ipso?

Sed quia discipuli carnaliter aspicientes

Hunc oculis carnis semper spectare volebant,

Recte dicitur hiis: Non Sanctus Spiritus ad vos,

1330

Si non discedam, veniet, quasi sit sibi dictum:

"Ni corpus tollam, non qui sit amor manifesto

Spiritus, et nisi me presentem vos habeatis,

Non amor est vester circa me spiritualis".

Ista michi vere noscas tua verba placere.

1335

Nos reticere parum decet ut, si gesta velimus

Sanctorum patrum reliquorum dicere, vires

Nostras possimus modicum reparare tacendo.