Montes et colles, silvaeque et flumina, fontes,
Praeruptae rupes pariter vallesque profundae,
Francorum lugete genus, quod munere Christi
Imperio celsum iacet ecce in pulvere mersum.
5
Hunc elementa sibi sumant conpuncta dolorem
Terrarum tractus, maris aequora, sidera caeli,
Ventorum flatus, pluviarum denique guttae,
Et doleant homines, hominum quia corda rigescunt.
Omnia concrepitant divinis cincta flagellis,
10
Omnia vastantur horrendae cladis erumnis,
Omne bonum pacis odiis laniatur acerbis,
Omne decus regni furiis fuscatur iniquis.
Ecclesiae deiectus honos iacet ecce sepultus,
Iura sacerdotum penitus eversa ruerunt,
15
Divinae iam legis amor terrorque recessit,
Et scita iam canonum cunctorum calce teruntur.
Vexantur clarae assiduis conflictibus urbes,
Basilicae Christi prisco spoliantur honore;
Martyribus iam nullus honos; altaribus ipsis
20
Nemo metum defert, sacris reverentia nulla est.
Continuis praedis plebes miseranda laborat,
Nobilitas discors in mutua funera saevit,
Sanguine terra madet, fervescunt cuncta rapinis,
Et rabies scelerum ruptis discurrit habenis.
25
Flagrat adulterium, periuria nulla timentur,
Funditur innocuus nullo iam vindice sanguis,
Iam regum legumque metus mortalia liquit,
Tartareum clausis oculis iamque itur ad ignem.
Quis digne expediat monachorum septa revulsa,
30
Sacratas domini famulas laycale subisse
Infami ditione iugum, rectoribus ipsis
Ecclesiae armorum impositum caedisque periclum?
Praesulibus plebes, viduae doctore cathedrae
Pluribus et plures iacuerunt funditus annis:
35
Principis hoc terror misera tunc clade coegit,
Nunc ad tale malum quosdam atra superbia ducit.
Tristis adhuc veteri tabescit vulnere Narbo,
Tristia Remorum pariter quoque moenia lugent;
Egregios doctosque viros miseranda fatigant
40
Exilia: improbitas saevo sedem optinet auro.
Floruit egregium claro diademate regnum,
Princeps unus erat, populus quoque subditus unus;
Lex simul et iudex totas ornaverat urbes,
Pax cives tenuit, virtus exterruit hostes.
45
Alma sacerdotum certatim cura vigebat
Conciliis crebris populis pia iura ministrans;
Hinc sacris cleris, hinc plebibus eximiisque
Principibus late resonabat sermo salutis.
Discebant iuvenes divina volumina passim,
50
Littereas artes puerorum corda bibebant,
Crimina tetra vigil crebro censura fugabat
Hos timor, hos et amor ad foedera iusta vocabat.
Quin etiam externas fidei coniungere gentes
Cura erat et domitis inponere frena salutis.
55
Hinc pagana manus iuga religionis inibat,
Hinc heresis surgens pedibus substrata gemebat.
Claruit hinc nimium toto gens Francica mundo,
Famaque virtutum fines penetravit ad imos;
Legatos hinc inde suos procul extera regna,
60
Barbara, Graeca simul Latium misere tribunal.
Huic etenim cessit etiam gens Romula genti,
Regnorumque simul mater Roma inclyta cessit;
Huius ibi princeps regni diademata sumpsit
Munere apostolico, Christi munimine fretus.
65
O fortunatum, nosset sua si bona, regnum,
Cuius Roma arx est et caeli claviger auctor,
Tutor et aeternus caelorum in saecula rector,
Qui terrestre valet in caelum tollere regnum.
At nunc tantus apex, tanto de culmine lapsus,
70
Florea ceu quondam capiti deiecta corolla,
Quam varius texit redolenti gramine fulgor,
Cunctorum teritur pedibus diademate nudus.
Perdidit imperii pariter nomenque decusque,
Et regnum unitum concidit sorte triformi,
75
Induperator ibi prorsus iam nemo putatur,
Pro rege est regulus, pro regno fragmina regni.
Consiliis crebris quaeruntur furta nocendi,
Conventu assiduo populantur iura salutis,
Cassatur generale bonum, sua quisque tuetur;
80
Omnia sunt curae, deus est oblivio solus.
Pastores domini soliti concurrere in unum
Discidio rerum synodalia nulla frequentant,
Contio iam populi nulla est, ius omne recessit;
Frustra huc legatus, aula est ubi surda, recurrat.
85
Quid faciant populi, quos ingens alluit Hister,
Quos Renus Rhodanusque rigant Ligerusve Padusve;
Quos omnes dudum tenuit concordia nexos,
Foedere nunc rupto divortia mesta fatigant.
Saepe malum hoc nobis caelestia signa canebant,
90
Cum totiens ignitae acies seu luce pavendae
Per medias noctis dirum fulsere tenebras,
Partibus et variis micuerunt igne sinistro.
Cum mediante die populis ieiunia festa
Devotasque preces per templa agitantibus alma,
95
Sol nitidum tristi texit ferrugine vultum
Ac stellas radiare polo miro omine fecit.
Quod monstrum scimus bellum ferale secutum,
Quo se christicolae ferro petiere nefando,
Et consanguineus rupit pia foedera mucro,
100
Atque ferae volucresque simul pia membra vorarunt.
Cum diri caelo totiens arsere cometae,
Humano cladem generi excidiumque minantes,
Inter quos unus flammanti crine coruscus
Mense fere toto truculento lumine fulsit.
105
Quem regionum atrox vastatio, motio regum
Et rabies belli et regni scissura secuta
Continuis miserum quatiunt terroribus orbem.
Quis finis quaeve ira dei mala tanta sequatur,
Quae iam vix aliquis pavitanti corde volutat,
110
Vix recolit, vix inde dolens suspiria fundit.
Gaudetur fessi saeva inter vulnera regni,
Et pacem vocitant, nulla est ubi gratia pacis.
Stat paries subitam minitans validamque ruinam,
Iamdudum inclynus, scissuris undique plenus,
115
Inliniturque luto fluido citiusque casuro,
Mixtura hic paleae nulla est, membra omnia nutant.
Iam vatis sancti metuendum cernimus Amos
Compleri in nobis deflendo ex ordine visum:
Iam dominus murum linquit, deponere trullam
120
Iam parat et nullam iratus vult ferre lituram.
Iamque etiam uncinum pomorum conspicit ille,
Quo tota evulsis nudetur fructibus arbor.
Iam remanet quercus foliorum tegmine nuda,
Iam domini egregius flaccet sine fontibus ortus.
125
En sitis atque fames, cecinit quam praescius idem,
Iuditio domini terris immissa perurget,
Caelestis verbi desunt iam pabula et imbres:
Hoc Oriens Boreasque, malum hoc maria undique clamant.
Vocem euangelicam divino ex ore tonantem
130
Quis non iam videat doleatque instare piorum?
Filius en hominis veniens ex arce polorum
Invenietne, putas, fidei vestigia terris?
Cordibus humanis latebrosa foramina vulpes
Inmundae et caeli nidos fecere volucres,
135
Fraus haec atque tumor diri late obtinet hostis,
Nec locus est Christo, quo vel caput ille reclinet.
Haec inter gemat et fidat grex ille pusillus,
Cui pater aeterni conservat gaudia regni,
Deducatque oculis lacrimas noctuque dieque
140
Ac precibus vitae pulsans ad limina perstet.
Exposcat veros inhianti pectore panes
Tres, euangelici memorat quos pagina verbi,
Vera fides confessa deum per saecula trinum:
His fruitur dapibus, his fidum pascit amicum.
145
Non lapidem sumat, si panem postulet umquam,
Nec pro pisce caput virosi senciet hydri,
Nec pro ovo fallax inludet scorpius olli,
Fronte velut mitis, sed caudae vulnere saevus.
Nam pius ille pater, qui fons bonitatis habetur,
150
Vt sol sponte micat seu fons uberrime manat,
Vtque ultro placidus rorat de nubibus ymber,
Sic bona cuncta suis prono dat numine natis,
Qui tamen hunc vera fidei pietate requirunt,
Qui quod spe sitiunt puro amplectuntur amore,
155
Qui bona sive mala fluitantis temnere mundi
Norunt instantique deum virtute secuntur.
O domine omnipotens, da nobis mente videre
Tot mala, tot clades et tot lacrimanda pericla,
Da gemere et toto fac nos ea corde dolere,
160
Assiduisque tuum precibus deposcere numen.
Qui regis Israel, cui non dormitat in aevum
Omnia conspiciens oculus, qui lege perenni
Erigis elysos, elidis et ipse superbos,
Supplicibus veniam, tumidis properando ruinam,
165
Tu nos, sancte pater, hic verbere caede paterno,
Tu virga baculoque tuo nos corripe, firma;
Omne malum mundi fiat purgatio nostri,
Qui te semper amant, omni discrimine crescant,
Quatinus erepti pelagi de fluctibus atris
170
Teque gubernante iam portum pacis adepti
Carpamus dulcem tristi de semine frugem
Perpetuaque tuos recinamus laude triumphos.