Manfredus carmina computistica 1

Testo base di riferimento: PL 94, 641-56

Altre sezioni


De anno solari

 

Annus solaris, qui magnus saepe vocatur,

Circuitus solis semel est per zodiacum.

Cursus viginti completur et octo per annos.

Annus lunaris, est lunae circuitus, qui

5

Nunc est communis; nunc embolismus habetur.

Ast eius cursus tres bisque fit octo per annos,

Ex his luminibus nos pertractare duobus,

Convenit, et nostris rationibus addere sedem,

Vt super haec fuerint quae fundamenta locata,

10

Obicibus valeant non argumenta refelli,

Sed primum quiddam volumus reserare quod instat,

Vtile quod multum nobis instare videtur.