Sedulius Scotus carmina 1, 1

Testo base di riferimento: L. Traube, 1886-96

Altre sezioni


Omne ministerium, trifido quod praeminet orbe,

Arte gubernandum, sunt artis plurima dona:

Omnicreans dominus terras mare sidera caelos

Arte creat, totum pulchrum regit arteque mundum,

5

Artibus egregiis sapientia celsitonantis

Praeposuit hominem cunctis animalibus orbis,

Ars currum regitat, naves ars rite gubernat

Atque triumphalis res artem bellica spectat -

Indiget artis opis sic et res publica, felix

10

Esse queat rectore bono populoque beato.

Ob hoc caelestum transcurrens prata librorum

Florida congessi vobis, rex inclite, serta,

Quae capitis vestrae mentis diadema perornent

Sceptraque glorificent Christi dominantia nutu,

15

Atque salutiferas divini dogmatis herbas

Pollice decerpsi nardo redolente calathis.

Sumite de liquidis Israhel fontibus undas,

Quae satient bibulum praedulci rore palatum:

Gloria nam regum, nitidis et stemmata sceptris

20

Dogmata sunt domini nec non exempla priorum

Gestaque nobilium procerum famosa per orbem. -

Artibus his vigeat vestri res publica victrix

Atque gubernetur multis feliciter annis,

Donec sideream vos ascendatis in aulam,

25

Iuste regnantum qua perpes gloria pollet.