"Quid, si non fueram Cavichiolo digna marito,
Instabas tanta <se>dulus ante prece?
Scilicet ipsa thoro noctes ieiuna iacerem
Dicerer et solo nomine nupta tibi?
5
Blandiris tantum, vel consolantia dicis
Verba mihi: haud verbis pascitur ullus amor.
Sepeque lasciva mulces mea pectora palma:
Non dextra nostrum recte repletur opus.
Si mea vita tue fuerat contraria vite
10
Debueras vinclo te abstinuisse meo.
Nunc pia sic postquam statuerunt numina, cur non
Imples coniugum quod sua iura volunt?"
"Vxor, et una mee mulier pars maxima vite,
Delicie mentis, sponsa novella, mee,
15
Non me sed quovis fueras dignissima rege,
Concubitu fueras digna puella Iovis.
Non mihi punicea est saturata in murice lana,
Non vestis frigeo picta magisterio.
Non ego possideo Crassi predivitis aurum
20
Non Arabum gemmas <divitiasve Serum>.
Quod potui, extrema pro paupertate, lacernam,
Lintea, lodicem, baltea bina dedi.
Non desunt equidem triplicis et munera Bachi,
Non Cereris donum palladiusve liquor;
25
Castanee molles, sunt poma recentia nobis,
Atque istinc cernis pendere terga suis.
Quid tibi deest, mea lux, mi passer, ocelle, decusque
Sola meum, menti prima puella mee?
Fare, age! Sit pretium potius meus, hercule, sanguis,
30
Quam tu nunc votis non potiare tuis."
"Non ego vel phrigias vestes aurumque petivi,
Non Arabum gemmas divitiasve Serum.
Regine has gemmas, regine hec munera sumant:
Non has divitias deliciasve peto.
35
Baltea non deerant equidem nec lintea nobis
Aptaque fortune trita lacerna mee,
Atque sitim grandi potui sedare lagena;
Sepe fuit Cereris pondere fulta domus.
Nux, glans, castanee, non poma recentia nobis
40
Defuerantve sues palladiusve liquor.
Non tibi me fecit rerum penuria iungi
Quarum vel nostra est fertilis usque domus.
Sed nova quod cupido solet expectare marito
Quod solet a sponso sponsa manere suo,
45
Anxia solliciti spes quedam plena timoris
Noscendi ignotum, te faciente, bonum.
Quid miseram totiens vos me monuistis, amice,
Pronuba quid frustra consulis arte mihi?
Sis pia, sed primum subdurior esto roganti
50
Atque sinus tangi vix patiare tuos.
Mox vinci patiare latus, mox oscula ferri,
Mox femori dederis conseruisse femur.
Heu, frustra has artes care docuistis amice!
Nulla dolis, nulla his est via consiliis,
55
In cassum blanda stertentem suscito dextra,
In cassum irsutis oscula figo genis.
Ille nihil, tantumque manu mea pectora palpans
Lenior est usquam femina nulla refert.
Cumque meum suppono latus tractabile dicit:
60
Heu, heu, vix possum membra levare mane!
Non satius fuerat vinclo abstinuisse iugali
Et me perpetua virginitate frui?
Non saltem nova nupta thoro concussa iacerem
Nec plebi risus sponsa novella forem."
65
"Desine, sponsa, tuis, nova, me vexare querelis,
Desine lacrimulis me macerare tuis.
Non ego ut eternum fieres mihi dura flagellum
Duxi equidem, et mores conquerere meos.
Sed quo blanda, decens, morigera, plena pudoris,
70
Etatisque fores firma columna mee,
Cresceret inque dies mea, te curante, suppellex,
Vt strueres parvam, fida ministra, casam,
Curaresque graves annos epulasque parares
Inque tuo caderet feta senecta sinu.
75
Ast demum experior quod me monuistis, amici:
Qui capit uxorem queritat ille necem,
Diram id est pestem, despectaque iurgia fastus
Perpetuaque cupit vivere tristicia.
Heu dolor, heu scindor cum talia mente revolvo
80
Et memini antiquas perditus illecebras.
Quid homini gravius, quid magis urget amantes
Quam, mala cum patimur, commeminisse boni?
Quid mihi defuerat solo, innupto atque soluto?
Ducebam letos letior ipse dies,
85
Femineas numquam lacrimas, non iurgia noram,
Rumpebat sompnos femina nulla meos.
Nil preter pueros mea mentula noverat aureos
Cum quibus eternum vivere velle sedet.
Hi invisi numquam vigilant, nil triste queruntur,
90
Horum lingua procax nil nisi dulce sapit.
Quid loquar? Agna lupo, vel erit coniuncta leoni
Cerva, avibus serpens, mixtus et ignis aque
Vnda prius tardis et pervius ether asellis
Et fiet cornix candida, pullus olor,
95
Quam queat ignotis mea se miscere latebris
Arrigat et cunno mentula clara tuo.
Non me Tindaridos facies nec Laidos ingens
Formave non tacte flectat Ephigenie.
Sola meos poterunt convertere fata calores,
100
Obstabit votis mors nisi sola meis.
Desine, sponsa, tuis igitur vexare querelis,
Desine lacrimulis me macerare tuis."
"Non igitur fictum quicquam tua fama reportat
Sed minor est factis nempe, marite, tuis.
105
Sic equidem ducebam animo cum nota frequenter
Cernebam pueros visere tecta tuos.
Sciscitanti causas mihi sepius: Ille parentis,
Ille frater, ais, hic patruelis, ais.
Ast mihi non fuerat talis sententia nec spes
110
Dicerer ut solo nomine nupta tibi,
Vtque tuo iam quarta thoro ieiuna iacerem,
Atque forem pueris pronuba sepe tuis.
Hoc vetet himen amor, vetet hoc Saturnia Iuno,
Vt talis degam sub dicione viri.
115
Colligo sarcinulas, cistam, fusosque columque,
Casta domum redeo non reditura. Vale!
Perge scelus donec pennem corpusque scelestum
Efficiat cinerem iusta favilla tuum.
Quicquid erat renuo non equa lege ligatum;
120
Ipsa meis utar moribus, ipse tuis."
"Quo ruis, egra? Mane! Quis te furor angit euntem?
Sponsa, mane! Votis iam potiere tuis.
Ne scevi, mea lux, populo vis fabula fiam,
Iamque sonet nomen queque taberna meum?
125
Pone istas lacrimas!" "Etiam me tangis?" "Habebis;"
Ira te vinci ne patiare tua!"
"Quidnam habeam?" "Quodcumque cupis." "Magnum, Hercule, magnum
Promittis!" "Maius quid tibi si dedero?"
"Quid mihi tu magnum potes dare, perfide? Quid me
130
Diripis et dextra me trahis usque? Mane!"
"Quid faciam? Stratis currit vicinia plenis
Iam resciet nostrum quilibet ecce scelus.
Ah, mea lux, noli tantorum causa malorum
Esse, precor! Votis iam potiere tuis."
135
"Scilicet his potiar votis cum nubila venti
Destituent, steterit mixtus et ignis aque."
"Falleris, ignoras que sit sententia." "Fare, age!"
"Vt simul et pueris tu potiare meis."
"Ipsa, quibus?" "Pennes quibus est bellissimus, ingens,
140
Intonseque gene purpureusve color."
"Nil veto. Sed nolim te iam nunc dicere crimen
Si te curucam vir mulierque vocet."
"Sprevi ego iam dudum latratus, sponsa, popelli,
Sed nec fur dicar, sed nec adulter ero."
145
"Est igitur melius, quam fur dicaris avarus
Esse incurvantis nomen in urbe tibi?"
"Pedicant reges, at non furantur. Amarunt
Dii pueros: quidni si Cavichiolus amet?"
"Annuo." "Sed celeri venit ecce Aurelius ecce,
150
Sponsa, gradu; fiet iam nova preda tibi.
Hunc lacerta, hunc stringe sinu, mille oscula fige.
Ire ego clamosum dissimulabo forum."