Baldo fabulator Novus Aesopus de fatuo, qui sapienciam acquirit

Testo base di riferimento: A. Hilka, 1928

Altre sezioni


[V]ir fatuus quidam, sapienter ducere uitam

Dum cupit atque parum petit addiscenda morarum

Haec documenta sibi, doctoris ab ore periti

Sumit, ut hec cordi studeat sex uerba reponi:

5

"Istud et illud agas; huc, illuc quandoque uadas;

Inferius, sursum, uaria uice, dirige cursum;

In quibus ad plenum latet alta sciencia rerum".

Hac breuitate more confisus in artis amore,

Instat ad hoc solum, labiis memor ut sit eorum,

10

Non ut rimetur, quod in his, quid agatur, habetur,

Speque breuis cartae, quia sic confidit in arte,

Nulli prudentum similem se iactat habendum.

Quadam forte die meditantibus alta sophiae

Sex sua uerba refert; his se simul et sua prefert:

15

In quibus hunc uere patuit racionis egere.

Hic patet intentis, quod opus sit inane legentis:

Ni, quod in ore sonat, mens intus id omne reponat,

Ne uelut hic dudum faciat de se fore ludum.