Baldo fabulator Novus Aesopus de fraudulento, qui sua fraude decipitur

Testo base di riferimento: A. Hilka, 1928

Altre sezioni


Bini collegae parili duo dolia lege

Distribuunt lentis, racione sed impare mentis,

Alter ut aequalis sua pars foret atque sodalis,

Alter ut excedat solitaque cupidine ledat;

5

Deque sua parte clam iecit in illius arte,

Vasque suo texit uelamine sicque recessit,

Rursus ut huc tandem uenientibus hic ad eandem

Cercior accedat, socio pars altera cedat.

Quo uir ut accessit simplex, dum talia nescit,

10

Vas uidet addictum sibi ueste sodalis amictum;

Quod factum digna quia credit et arte benigna,

Cogitat, unde quidem par reddere possit eidem.

Ergo suae testae detracta preside ueste,

Texit amore pari uas inde sodalis auari;

15

Quod dum nesciret, parat improbus, huc ut abiret,

Speque sui signi breuior pars accidit illi.

Quisque tuis gaudes sociis pretendere fraudes,

Id tibi contingat, quod ficta parabola signat!

Inpactus pici, uulgo solet utpote dici,

20

Omne retorquetur, quodcumque dolare uidetur.