Baldo fabulator Novus Aesopus de uulpe et leone

Testo base di riferimento: A. Hilka, 1928

Altre sezioni


Mons erat ad pastus animalibus uber et aptus;

Sed dominantis heri datur hunc uis tanta tueri,

Prosit ut omnino generi nichil inde ferino.

His obstante bonis dicione metuque leonis,

5

Quo terrore ferae metuentes prorsus egere

Perpetuoque pati uictus sibi dampna negati,

Quaque die dandam statuunt sibi mutuo quandam

Tocius esse gregis pro tanti numine regis.

Forte die quadam uulpes ait: "En ego uadam;

10

Idque licet nolim, quoniam sors obtulit olim,

Protinus inpendam me morsibus eius edendam".

Que dum sic iret, quo pacto fallere quiret,

Hunc meditatur herum solita uertigine rerum,

Huicque propinquando fert talia famine blando:

15

"Huc ego mittebar, ueluti pro sorte uidebar

Iussa, ferens mecum censum, dare quem fuit aequum,

Scilicet agnellum pinguem satis atque tenellum;

Quem leo, predo ferox, rapuit michi, maximus heros,

Meque renitentem, sibi nec parere uolentem

20

Non sine tormento laniauit dente cruento;

Sed uulpina caro gustu quia fetet amaro,

Hanc post uindictam me deserit utpote uictam".

Quod ratus ulcisci leo dedecus, haec ait ipsi:

"Dic, rogo, si nosti, locus est ubi cercior hosti".

25

"Ecce lacuna uetus", uulpes ait, "est ubi suetus,

Hunc ubi predonem poteris punire leonem".

Cumque propinquaret lacui, quo dicta probaret,

Hunc putat introrsum, sua dum nat ymago deorsum.

Inde nec impune petit impiger ima lacunae,

30

Sed racione perit, dum rem sub ymagine querit.

Sic euaserunt animalia, quod timuerunt,

Vulpis et hoc sensu sunt omnia libera censu.

Ad dominantis (h)onus ad danda tributaque pronus

Amodo quisquis eris, quid agas, hac arte doceris;

35

Nam si quid molis pateris, quod pendere nolis,

Caucius est astu quam te defendere fastu.