Custos non uilis canis olim regis ouilis
Id fore securum faciebat ab agmine furum,
Nec metuisse minas noctesque diesque lupinas.
Quo mox defuncto, grauis est dolor in grege cuncto;
5
Nam lupus, hostis atrox, nullo prohibente, per agros
Inde solebat edax, quas uellet, ducere predas.
Cuius ubique minis grex territus atque rapinis
Cogitat, obsisti ualeat quibus artibus isti.
Hisque simul mixtis, casus formidine tristis,
10
Dum dubitaretur, super hoc quid ab his ageretur,
Talia uerba refert aries, qui se magis effert:
"Cura sit incidi tutoris cornua fidi,
Me quoque pelle canis, procul hinc qui fetet inanis,
Circumquaque tegi: uice sic fruar inde catelli".
15
Quo sic impleto, rediit lupus ordine sueto
Temptat et illesus, quid ut hinc sibi tollat ad esus.
Cuius conatus cohibens canis hic simulatus,
Impiger accessit uiolentus eumque lacessit,
Captus ut hac larua fugitando coinquinet arua;
20
Idque ter aggressus, redit irritus in sua fessus,
Atque ter inmundo se stercore foedat eundo.
Cum properaret item sibi cum cane sumere litem,
Huius in occursum canis euolat utpote rursum.
Qui sic currentes per acutos undique sentes,
25
Se male depectunt, iter alterutmumque reflectunt.
Sic canis inbellis spoliatur tegmine pellis.
Dedecus illatum, longe famis et cruciatum
Vindicat iratus lupus, est cui talia fatus:
"Cur tociens tristi formidine me repulisti?"
30
"Non ob terrorem, sed ludi propter amorem
Hoc" ait, "est factum, quod te sic reris abactum".
"Esse fugam foedam ter" ait, "ludibria credam;
Amodo ne fallas, tua memet ut hoc modo Pallas,
Quemquam maiorem, parilem uelut inferiorem,
35
Carnem tam uescam dabis esurientis in escam".
Sic simulatores uariant cum tempore mores.
Menti sincerae nequeunt eo usque nocere,
Quin ad momentum sit eis opus illud ademptum;
Et qua crassantur, qua fraudis et arte minantur,
40
Hac hos non mire contingit iure perire.