Baldo fabulator Novus Aesopus de uulpe et gatto

Testo base di riferimento: A. Hilka, 1928

Altre sezioni


[C]olloquio pacto uulpes ait obuia gatto:

"Qualibus utaris, precor, artibus, ut fatearis".

"Artem saltantum de cunctis calleo tantum;

Hac" ait, "antique" gattus, "sustentor ubique".

5

Cui uulpes inquit: "Quem sic natura relinquit

Viribus expertem, uelut ipse fateris, inertem,

Cuilibet est signum non uita credere dignum".

Annuit hac gattus uulpis racione coactus.

Quam tamen instigat precibusque referre fatigat,

10

Artes quot nosset, quibus aeuum ducere posset.

"Qualibus? ex centum didici, quas more parentum

Me bene munitam constat producere uitam".

"Dignior es uita, tanta, soror, arte potita;

Me sed, ad omne fere cui cor sit inutile vere,

15

Turba canum uillae, properans uenator et ille

Non modicum terrent, dum sic utrique pererrent".

"Digne terreris, quia nullius artis haberis,

In pede, gatte, putem cum te posuisse salutem,

Pectore prudenti, quod gesto, timore carenti,

20

Mille uiis pergens et memet in omnia uergens".

Dum sic se iactat, socium dum sic male tractat,

Forte canes idem, uenando per hec loca pridem,

Sic altercantes dirimunt, super hos inhiantes.

Protinus haud aeque fugiunt per deuia queque:

25

Hic, magis argutus, subit ilicis ardua tutus,

Illa pererrando, solito deserta meando,

Cum sibi iam fessae uitae spem credat abesse.

Gattus hic illudens, sibi fatur ab ilice prudens:

"Artibus, ut reris, de tot, quibus apta uideris,

30

Ad te tutandam saltem nunc exhibe quandam.

Sed solis uerbis iactantibus atque superbis

Consulitur frustra, mors est ubi debita iuxta".

Viribus in uestris qui sic confidere suestis,

Amodo discatis, ne sic quandoque ruatis:

35

Ne contempnatis, minimos quos esse putatis,

Rebus inoptatis quos sepe ualere sciatis!