1
Vite perditae
Me legi
Subdideram,
Minus licite
Dum fregi
Quod voveram,
Et ad vitae vesperam
Corrigendum legi
Quicquid ante perperam
Puerilis egi.
2
Rerum
Exitus
Dum quaero discutere,
Verum
Penitus
A falso discernere,
Falso fallor opere,
Bravium si spero
Me virtutum metere,
Vitia dum sero.
3
Non sum duplici
Perplexus
Itinere,
Nec addidici
Reflexus
A Venere,
Nec fraudavi temere
Coniugis amplexus,
[Dalidam persequere,
Ne fraudetur sexus.]
4
Famem siliqua
Porcorum
Non abstulit,
Quae ad lubrica
Errorum
Non contulit,
Sed scriptura consulit,
Viam intrem morum,
Quae praelarga protulit
Pabula donorum.
5
Dum considero,
Dianae
Quid contigerit,
Finem confero
Rapinae
Quis fuerit,
Scio, vix evaserit
Mens corrupta fine
Diu quam contraxerit
Maculam sentinae.
6
Praeter meritum
Me neci
Non dedero,
Si ad vomitum
Quem ieci
Rediero,
Nec a verbo aspero
Liberum me feci,
Servus si servierit
Vitiorum faeci.
7
Viae Veneris
Inmuto
Vestigia,
Ire veteris
Refuto
Per devia,
Via namque regia
Curritur in tuto,
Siquis cedit ab ea,
Semper est in luto.
8
Croesi solium,
Sinonis
Astutiam,
Confer Tullium,
Zenonis
Prudentiam,
Nil conferre sentiam
His abutens bonis,
Ni fugiendo fugiam
Dalidam Samsonis.
9
Ergo veniam
De rei
Miseria,
Vt inveniam
De Dei
Clementia,
Haec et his similia
Quod peregi, Dei
Sola parcens gratia
Miserere mei.