In Gedeonis area
Vellus aret extentum,
Et demolitur tinea
Regale vestimentum,
Superabundat palea
Quae sepelit frumentum,
Et loquitur iumentum,
Nec redit bos ad horrea,
Sed sequitur carpentum.
Exit rumor discriminis
De grandi montis cella,
Quae tam sanctae dulcedinis
Late fundebat mella,
Praeposteratur ordinis
Plautatio novella,
Dum movet in se bella,
Bases in summo culminis
Ponens, non capitella.
Clausa quondam religio
Vel otium secretum
Nunc subiacet obprobrio
Per vulgus indiscretum,
Quod tali tyrocinio
Non erat assuetum,
Nec confirmat decretum,
Non legis patrocinio
Nec literis est fretum.
Quod sanctum sacerdotium,
Quod unctio regalis
Se curvet ad imperium
Et vocem subiugalis,
Divinum est mysterium
An furor laicalis?
Favor tamen venalis,
Qui non intrat per ostium,
Fovet eos sub alis.
Vae vae, qui regis filiam
Das in manum lenonis,
Vae, qui profanas gloriam
Tantae devotionis,
Qui cellam pigmentariam
Et opus Salomonis
Fraude rapis praedonis,
Si certius inspicias
Ad rem conditionis.
Sub brevi doctus tempore
Stultus dum incappatur,
Pleno prophetat pectore,
Ructans interpretatur,
Et disputat cum rhetore
Qui tacet et miratur,
Quod vir iustus tollatur,
Et assumptus de stercore
Sententias loquatur.