Superbi Paridis
Leve iudicium,
Helenae species
Amata nimium
Fit casus Troiae
Deponens Ilium.
Hinc dolens Eneas
Quaerit diffugium,
Arcendit dubios
Labores navium,
Venit Carthaginem
Didonis ad solium.
Hunc regno suscipit
Dido Sidonia,
Et plus quam decuit
Amore saucia
Moras non patitur
Iungi connubia.
O amor improbe,
Sic vincis omnia,
Sic tuis viribus
Redduntur mollia,
Et morti proxima
Sunt tua gaudia.
Eneas igitur
Aegre corripitur,
Et in Italiam
Ire praecipitur,
Quod amans audiens
Dido concutitur.
Enea domine,
Quid est quod audio?
Didonem miseram
Dabis exitio,
Quam dura praemia
Pro beneficio!
Dudum exceperam
Egentem omnium;
Deos offenderat
Nostrum connubium;
Quid agam nescio,
Mors est consilium.
Anna, quid audio,
Soror dulcissima?
Iam volant carbasa
Aura finitima:
Abrumpe miseram,
Mors est prosperrima.
Dido nobilis
Spreta relinquitur,
Atque Laviniae
Thalamus sequitur,
Et Anna propere
Pro maga mittitur.
O ensis perfide,
Fortiter ilia
Mea pertransiens
Deme suspiria!
Amantes miseri,
Timete talia.
Eneas audiens
Iam in Italia,
In quanta obiit
Dido miseria,
Et quod dispersa sit
Eius familia,
Mox crines dissipat
Cum veste serica
Qui fortis vicerat
Tot damna bellica.
Nunc demum clamitat
Voce heroica:
Non haec credideram,
Dido, quod audio,
Quod interficeres
Te meo gladio,
Vt essem tibi
Mortis occasio.
Naves refeceras
Quassas naufragio,
Et me susceperas
Plus quam hospitio,
Et sublimaveras
In regni solio.
Tu mihi fueras
Vitae subsidium,
Sed ego sum tibi
Mortis exitium;
Quam detestabile
Est hoc commercium!
Quamvis essem procul
Pauper a patria,
Praeponebas tamen
In tui gratia
Iarbae me nobili,
Quem tremit Libya.
Quam saepe commovet
Me clara facies,
Dulcis anhelitus,
Grata caesaries,
Membrorum omnium
Miranda species!
Pro his exciderant
A corde penitus
Dolores patriae
Et graves gemitus
Gentis et coniugis
Et patris obitus.
Non semper utile
Est diis credere,
Nec quicquid ammonent
Velle perficere,
Nam instigaverant
Me te relinquere.
Dido, possideas
Sedes elysias,
Et inter gaudia
Eneam audias
Pro beneficio
Reddentem gratias!