1
Vtar contra vitia
Carmine rebelli.
Mel proponunt alii,
Fel supponunt melli,
Pectus subest ferreum
Deauratae pelli,
Et leonis spolium
Induunt aselli.
2
Disputat cum animo
Facies rebellis,
Mel ab ore profluit,
Mens est plena fellis;
Non est totum melleum,
Quod est instar mellis,
Facies est alia
Pectoris quam pellis.
3
Vitium in opere,
Virtus est in ore,
Tegunt picem animi
Niveo colore,
Membra dolent singula
Capitis dolore,
Et radici consonat
Ramus in sapore.
4
Roma caput mundi est,
Sed nil capit mundum,
Quod pendet a capite
Totum est inmundum,
Trahit enim vitium
Primum in secundum:
Et de fundo redolet
Quod est iuxta fundum.
5
Roma capit singulos
Et res singulorum,
Romanorum curia
Non est nisi forum.
Romae sunt venalia
Iura senatorum,
Et solvit contraria
Copia nummorum.
6
Si te forte traxerit
Romam Vocativus,
Et si te deponere
Vult Accusativus.
Qui te restituere
Possit Ablativus,
Vide, quod ibi fideliter
Praesens sit Dativus.
7
In hoc consistorio,
Si quis causam regat
Suam vel alterius,
Hoc inprimis legat:
Nisi det pecuniam,
Roma totum negat,
Qui plus dat pecuniae,
Melius allegat.
8
Romani capitulum
Habent in decretis,
Vt petentes audiant
Manibus repletis.
Si das, tibi dabitur,
Petunt quando petis,
Qua mensura seminas,
Hac eadem metis.
9
Munus et petitio
Currunt passu pari,
Opereris munere,
Si vis operari;
Tullium ne timeas,
Si velit causari,
Munus eloquentia
Pollet singulari.
10
Nummus in hac curia
Non est qui non vacet:
Crux placet, rotunditas
Placet, totum placet:
Et cum ita placeat,
Et Romanis placet,
Vbi nummus loquitur,
Et lex omnis tacet.
11
Si quo grandi munere
Bene pascas manum,
Frustra quis obiiciat
Vel Iustinianum
Vel Sanctorem canones:
Quia tanquam vanum
Transeunt has paleas,
Vt bursa det granum.
12
Romam avaritiae
Vitet manes parca;
Parcit danti munera,
Parco non est parca,
Numus est pro numine
Et pro Marco marca,
Et est minus celebris
Ara quam sit arca.
13
Cum ad papam veneris,
Habe pro constanti:
Non est locas pauperi,
Soli favet danti,
Et si munus praestitum
Non sit aliquanti,
Respondet hic tibi sic:
Non est mihi tanti.
14
Papa, si rem tangimus,
Nomen habet a re,
Quicquid habent alii,
Solus vult papare,
Vel si nomen gallicum
Vis apocopare,
Paga paga de le marc,
Si vis impetrare.
15
Sic papa, sic ianitor,
Sic bullator quaerit,
Cardinalis etiam
Grex hanc viam terit,
Et si quod uni dederis
Alteri deerit,
Totum ius tunc falsum est,
Tota causa perit.
16
Das istis, das aliis,
Addis dona datis:
Et cum satis dederis,
Quaerent ultra satis;
O, vos bursae turgidae,
Romam veniatis,
Romae datur potio
Bursis constipatis.
17
Praedantur marsupium
Singuli paulatim,
Magna, maior, maxima
Praeda fit gradatim
Quid irem per singula?
Colligam summatim:
Omnes bursam strangulant,
Et exspirat statim.
18
Bursa tamen Tityi
Iecur imitatur;
Fugit res, ut redeat,
Perit, ut nascatur,
Et hoc pacto loculum
Roma depraedatur,
Vt cum fiat vacuus,
Magis repleatur.
19
Redeant a curia
Capite cornuto,
Ima tenet Iupiter,
Summa regit Pluto,
Et accedit dignitas
Animali bruto,
Tanquam gemma stercori
Et pictura luto.