1
Dum iuventus floruit,
Licuit et libuit
Facere quod placuit,
Iuxta voluntatem
Currere, peragere
Carnis voluptatem.
2
A modo sic agere,
Vivere tam libere,
Talem vitam ducere,
Viri vetat aetas,
Perimit et eximit
Leges assuetas.
3
Etas illa monuit,
Docuit, consuluit,
Sic et aetas annuit:
Nihil est exclusum,
Omnia cum venia
Contulit ad usum.
4
Volo resipiscere,
Linquere, corrigere
Quod commisi temere,
Deinceps intendam
Seriis, pro vitiis
Virtutes rependam.