carmina Burana seria 17

Testo base di riferimento: J. A. Schmeller, 1904

Altre sezioni


1

In huius mundi patria

Regnat idolatria,

Vbique sunt venalia

Dona spiritalia,

Custodes sunt raptores

Et lupi praedatores,

Principes et reges

Subverterunt leges;

Hac incerta domo

Insanit omnis homo,

Sed ista cum vento

Transibunt in momento.

2

In huius mundi domo

Miser qui vivis homo,

Quod cinis es memento,

Transibis in momento,

Post carnem cinis eris

Atque morte teneris;

Cinis et origo

Sit tibi formido.

Cum spiritus cadit

Et ad Dominum vadit

Qui eum dedit;

Miser qui hoc non credit.

3

Cum vadis ad altare

Missam celebrare,

Te debes praeparare,

Vetus expurgare

De corde fermentum,

Sic offers sacramentum;

Invoca Christum,

Psalmum dicas istum:

Iudica,

Teque ipsum praeiudica,

Israhel et Iuda

Cordis mala denuda.

4

Vanitatum vanitas

Et omnia vanitas

Est animalis homo

In huius mundi domo;

Cuncta quae sub sole

Assimilantur molae,

Nam omnia volvuntur,

Quaedam dissolvuntur,

Quaedam ad vitam crescunt,

Et omnia decrescunt;

Sed spiritalis homo

In Dei regnat domo.

5

Lia placet lipposa,

Sed Rachel flet formosa,

Quae diu manens sterilis

Ob inmanitatem sceleris

Generat ancilla,

Nam Raab anicilla

Navem mundi mersit,

Discordia dispersit

Mortis seminaria,

Et mundi luminaria

Luminant obscure,

Pauci vivunt secure.

6

Doctores apostolici

Et iudices katholici

Quidam colunt Albinum

Et diligunt Rufinum,

Cessant iudicare,

Et student devorare

Gregem sibi commissum;

Hi cedunt in abyssum,

Si caecus ducit caecum,

In fossam cadit secum;

Hi tales subsannantur,

Et infra castra cremantur.

7

Episcopi cornuti

Conticuere muti,

Ad praedam sunt parati,

Et indecenter coronati

Pro virga ferunt lanceam,

Pro infula galeam,

Clipeum pro stola,

[Haec mortis erit mola,]

Loricam pro alba,

[Haec occasio calva,]

Pellem pro humerali

Pro ritu seculari.

8

Sicut fortes incedunt?

Et a Deo discedunt,

Vt leones feroces

Et ut aquilae veloces,

Vt apri frendentes

Exacuere dentes,

Linguas ut serpentes

Pugnare non valentes,

Mundo consentientes

Et tempus redimentes,

Quia dies sunt mali

Iure imperiali.

9

Principes et abbates

Ceterique vates,

Ceteri doctores

Iura deposuerunt et mores,

Canones ac decreta,

Sicut scripsit propheta,

Deum exacerbaverunt,

Et sanctum Israhel blasphemaverunt.

10

Monachi sunt nigri,

Et in regula sunt pigri,

Bene cucullati

Et male coronati,

Quidam sunt cani

Et sensibus prophani,

Quidam sunt fratres,

Et verentur ut patres,

Dicuntur Norpertini

Et non Augustini,

In cano vestimento

Novo gaudent invento.