carmina Burana seria 201

Testo base di riferimento: J. A. Schmeller, 1904

Altre sezioni


Pange vox Adonis

Nobilem praelatum de solio,

Qui gaudet in donis,

Et caret vitiorum lolio;

Est iocundus, laetus et affabilis,

In promisso stabilis,

Providus, prudens, honorabilis.

Cum architriclino

Dicere possum eius vultibus:

Tu servasti vino

Nobili finem atque dapibus,

Et post primum non datur deterius;

Verum loquor verius:

Funditur bonum atque melius.

Ad gradus virtutum

Properas, ut sol ad meridiem,

Paupertatis nutum

Senties, quaeres eius faciem.

Cur, fortuna vitrea, sic deficis,

Cur cito non efficis,

Quod sit hic in loco pontificis?

Sed si non est princeps

Cathedrae, scilicet officio,

Vt Clerus deinceps

Memoret, quando fit electio.

Est statura ceteris praestantior

Vultu elegantior,

Moribus cunctis honorantior,

Maior mea laude,

Dignior forma veri hominis.

Tamen sine fraude

Gloriam cano sui nominis;

Verbi dei gratia fit ratio,

Non est adulatio;

Hunc decet vere collaudatio.

Huic ignoro parem

Circiter per totam Carinthiam,

Si perambularem

Saxones, Francos et Bawariam,

Swevos, Renum, fertilem Alsatiam.

Vt finem faciam,

Non habet clerus talem quempiam.