carmina Burana seria 73a

Testo base di riferimento: J. A. Schmeller, 1904

Altre sezioni


Versus de nummo

 

In terra nummus rex est hoc tempore summus.

Nummum mirantur reges, proceres venerantur.

Nummo venalis favet ordo pontificalis.

Nummus magnorum iudex est conciliorum.

5

Nummus bella gerit, si vult, pacem sibi quaerit.

Nummus agit lites, quia vult deponere dites.

Omnia nummus emit venditque, dat, et data demit.

Nummus mentitur, nummus verax reperitur.

Nummus periuros, miseros facit et perituros.

10

Nummus avarorum deus est et spes avidorum.

Nummus in errorem mulierum ducit amorem.

Nummus venales dominas facit imperiales.

Nummus raptores facit ipsos nobiliores.

Nummus habet plures quam caelum sidera fures.

15

Nummus ubi placitat, cito cuncta pericula vitat.

Si nummus loquitur, pauper tacet, hoc bene scitur.

Nummus, ut est certum, stultum facit esse disertum.

In nummi mensa sunt splendida fercula densa.

Nummus habet medicos, blandos acquirit amicos.

20

Nummus barbatos pisces comedit piperatos.

Francorum vinum nummus bibit atque marinum.

Nummus dulce putat, quod eum gens tota salutat.

Nummus formosas vestes gerit et pretiosas.

Nummus adoratur, quia virtutes operatur.

25

Nummus aegros sanat, confirmat, et aspera planat,

Vile facit carum, praedulceque reddit amarum,

Et facit audire surdos, claudosque salire.

De nummo quaedam maiora prioribus edam:

Vidi cantantem nummum missam celebrantem,

30

Nummus cantabat, nummus responsa parabat,

Vidi, quod flebat, dum sermonem faciebat,

Et subridebat, populum quia decipiebat.

Nullus honoratur sine nummo, nullus amatur.

Quem gens infamat, nummus, probus est homo clamat.

35

Ecce patet cuique, quod nummus regnat ubique.

Nullus ei carus, nisi qui fore nescit avarus.

Sed quia confundi poterit cito gloria mundi,

Ex hac esse scola non vult sapientia sola.