carmina Burana seria 74a

Testo base di riferimento: J. A. Schmeller, 1904

Altre sezioni


Invidus invidia conburitur intus et extra.

Invidus alterius rebus macrescit opimis.

Invidia Siculi non invenere tyranni

Maius tormentum. Qui non moderabitur irae,

5

Infectum volet esse, dolor quod suaserat aut mens.

Invidiosus ego, non invidus esse laboro.

Iustius invidia nihil est, quae protinus ipsos

Corripit auctores excruciatque suos.

Invidiam nimio cultu vitare memento.