1
Versa est in luctum
Cythara Waltheri,
Non quia se ductum
Extra gregem cleri
Vel eiectum doleat,
Aut abiecti lugeat
Vilitatem morbi,
Sed quia considerat,
Quod finis accelerat
Inprovisus orbi.
Libet intueri
Iudices ecclesiae,
Quorum status hodie
Peior est quam heri.
2
Vmbra cum videmus
Valles operiri,
Proximo debemus
Noctem experiri;
Sed cum montes videris
Et colles cum ceteris
Rebus obscurari,
Nec fallis nec falleris,
Si mundo tunc asseris
Noctem dominari.
3
Per convalles nota
Laicos exleges,
Notos turpi nota
Principes et reges,
Quos pari iudicio
Luxus et ambitio
Quasi nox obscurat,
Quos caelestis ultio
Bisacuto gladio
Perdere maturat.
4
Restat, ut per montes
Figurate notes
Scripturarum fontes:
Christi sacerdotes
Colles dicti mystice,
Eo quod in vertice
Sion constituti
Mundo sunt pro speculo,
Si legis oraculo
Vellent non abuti.
5
Iubent nostri colles
Dari cunctis faenum,
Et praeferri molles
Sanctitati senum,
Fit hereditarium
Dei sanctuarium,
Et ad Christi dotes
Praeponuntur hodie
Expertes scientiae
Praesulum nepotes.
Si rem bene notes,
Succedunt in vitium
Et in beneficium
Terreni nepotes.
6
Veniat in brevi,
Iesu bone Deus,
Finis huius aevi
Annus iubilaeus.
Moriar, ne videam
Antichristi frameam,
Cuius praecessores
Iam non sani dogmatis
Stant in monte chrismatis
Censuum censores.