Sepe de miseria
Meae paupertatis
Conqueror in carmine
Viris litteratis.
Laici non sapiunt
Ea quae sunt vatis,
Et nil mihi tribuunt,
Quod est notum satis.
Poeta pauperior
Omnibus poetis
Nihil prorsus habeo
Nisi quod videtis:
Vnde saepe lacrimor,
Quando vos ridetis.
Nec me meo vitio
Pauperem putetis.
Fodere non valeo;
Quia sum scolaris;
Ortus ex militibus
Proelior ignaris;
Quia me nunc terruit
Labor militaris,
Malui Virgilium
Quam te sequi, Paris.
Mendicare pudor est,
Mendicare nolo,
Fures multa possident,
Sed non absque dolo.
Quid ergo miser faciam,
Qui nec agros colo,
Qui nec fur nec mendicus,
Neutrum esse nolo.
Nullus ita parcus est,
Qui non ad natale
Emat cappam, pallium,
Pelles, vel quid tale:
Sed non statim dissipat,
Nec custodit male,
Nec ducit ad quodlibet
Festum, sed annale.
Parcus pelles perticat,
Et involvit pannis.
Et indutas rarius
Multis servat annis
A laesura, maculis,
Notis, et a damnis
Fumi, vini, pulveris.
Et ignis et amnis.
Vidi quosdam divites
Nuper convenire,
De festivis vestibus
Gestu superbire,
Cum haberent pallia
Vetustatis mirae,
Quae Vlixes rediens
Posset reperire.
Color saepe palliis
Et forma mutatur.
Color, cum pro viridi
Rubrum conparatur,
Vel quod est interius
Foris regiratur,
Vel cum a tinctoribus
Color coloratur.
Forma, cum in varias
Formas sint mutata
Vestimenta divitum
Vice variata.
In nova fert animus
Dicere mutata
Vetera, vel potius
Sint inveterata:
Vidi quosdam divites
Famae satis clarae
Formas in multiplices
Vestes variare,
Contra frigus hiemis
Pallium cappare,
Veris ad introitum
Cappam palliare.
Cum hoc tritum saepius
Saepius refecit,
Et respectum saepius
Saepius defecit,
Noluit abicere
Statim, nec abiecit,
Sed parcentem tunicae
Iuppam sibi fecit.
Sic in modum Gorgonis
Formam transformavit,
Immo mirus artifex
Hermaphroditavit,
Masculavit feminam,
Marem feminavit,
Et vincens Tiresiam
Sexum tertiavit.
Parum sibi fuerat
Pallium cappare,
E converso deinceps
Cappam palliare,
Recappatum pallium
In iuppam mutare,
Si non tandem faceret
Iuppam caligare.
Hoc Galtherus subprior
Iubet in decretis,
Ne mantellos veteres
Vos refarinetis,
Renovari prohibens
Calce vel in cretis.
Hoc decretum vacat iam,
Sicut vos videtis.
Excommunicamus hos
Et recappatores
Et capparum veterum
Repalliatores
Et omnes huiusmodi
Reciprocatores.
Omnes anathema sint,
Donec mutent mores.