carmina Burana seria 200

Testo base di riferimento: J. A. Schmeller, 1904

Altre sezioni


... furibundi

Cum aceto mixto felle

Temptarunt te ... velle

... quod lacte, melle

5

De puellae

Maris stellae

Natus alvo

Tamen salvo

Matris, pascis tui oris

10

Et amoris.

Laetabundi:

Nam quos stravit

Morsus anguis,

Hos sanavit

15

Tuus sanguis

Munda

Vnda,

Et potavit,

Recreavit

20

Vivus,

Divus

Panis iste,

O tu Christe,

O benigne,

25

Digne

Odis,

Modis.

Sitibundi

Vt pax detur,

30

Osculetur

Osculo me oris sui,

Quae de culpa nigra fui

Sponsa pulchra, ut dilecta

Et perfecta,

35

Simplex, recta

Sim de bonis tuis, quae te placent.