carmina Burana seria 172

Testo base di riferimento: J. A. Schmeller, 1904

Altre sezioni


1

Estuans interius

Ira vehementi

In amaritudine

Loquar meae menti:

Factus de materia,

Cinis elementi

Similis sum folio

De quo ludunt venti.

2

Cum sit enim proprium

Viro sapienti

Supra petram ponere

Sedem fundamenti,

Stultus ego comparor

Fluvio labenti,

Sub eodem tramite

Nunquam permanenti.

3

Feror ego veluti

Sine nauta navis,

Vt per vias aeris

Vaga fertur avis,

Non me tenent vincula,

Non me tenet clavis,

Quaero mihi similes,

Et adiungor pravis.

4

Mihi cordis gravitas

Res videtur gravis;

Iocus est amabilis

Dulciorque favis;

Quicquid Venus imperat

Labor est suavis,

Quae nunquam in cordibus

Habitat ignavis.

5

Via lata gradior

More iuventutis,

Inplicor et vitiis

Inmemor virtutis,

Voluptatis avidus

Magis quam salutis,

Mortuus in anima

Curam gero cutis.

6

Praesul discretissime,

Veniam te precor:

Morte bona morior,

Nece dulci necor,

Meum pectus sauciat

Puellarum decor,

Et quas tactu nequeo,

Saltem corde maechor.

7

Res est arduissima

Vincere naturam,

In aspectu virginis

Mentem esse puram;

Iuvenes non possumus

Legem sequi duram,

Iuvenumque corporum

Non habere curam.

8

Quis in igne positus

Igne non uratur?

Quis Papiae demorans

Castus habeatur,

Vbi Venus digito

Iuvenes venatur,

Oculis inlaqueat,

Facie praedatur?

9

Si feras Hippolytum

Hodie Papiae,

Non erit Hippolytus

In sequenti die.

Veneris ad thalamum

Omnes currunt viae

Non est in tot turribus

Turris Galatiae.

10

Secundo redarguor

Etiam de ludo.

Sed cum ludus corpore

Me dimittat nudo,

Frigidus exterius

Mentis aestu sudo,

Tunc versus et carmina

Meliora cudo.

11

Tertio capitulo

Memoro tabernam.

Illam nullo tempore

Sprevi, neque spernam,

Donec sanctos angelos

Venientes cernam,

Cantantes pro mortuis

Requiem aeternam.

12

Meum est propositum

In taberna mori

Vbi vina proxima

Morientis ori;

Tunc cantabunt laetius

Angelorum chori:

Deus sit propitius

Isti potatori.

13

Poculis accenditur

Animi lucerna,

Cor inbutum nectare

Volat ad superna;

Mihi sapit dulcius

Vinum de taberna,

Quam quod aqua miscuit

Praesulis pincerna.

14

Loca vitant publica

Quidam poetarum,

Et secretas eligunt

Sedes latebrarum,

Student, instant, vigilant,

Nec laborant parum,

Et vix inde reddere

Possunt opus clarum.

15

Ieiunant et abstinent

Poetarum chori,

Vitant rixas publicas

Et tumultus fori,

Et, ut opus faciant

Quod non possit mori,

Moriuntur studio

Subditi labori.

16

Tales versus facio,

Quale vinum bibo;

Nihil possum facere,

Nisi sumpto cibo;

Nihil valent penitus

Quae ieiunus scribo,

Nasonem post calicem

Carmine praeibo.

17

Mihi nunquam spiritus

Poetriae datur,

Nisi prius fuerit

Venter bene satur;

Cum in arce cerebri

Bachus dominatur,

In me Phoebus irruit,

Et miranda fatur.

18

Vnicuique proprium

Dat natura munus;

Ego nunquam potui

Scribere ieiunus,

Me ieiunum vincere

Posset puer unus;

Sitim et ieiunium

Odi tamquam funus.

19

Vnicuique proprium

Dat natura donum;

Ego versus faciens

Bibo vinum bonum

Et quod habent purius

Dolia cauponum;

Tale vinum generat

Copiam sermonum.

20

Ecce, meae proditor

Pravitatis fui,

De qua me redarguunt

Servientes tui,

Sed eorum nullius

Accusator fui,

Quamvis velint ludere

Seculoque frui.

21

Iam nunc in praesentia

Praesulis beati,

Secundum dominici

Regulam mandati

Mittat in me lapidem,

Neque parcat vati

Cuius non sit animus

Conscius peccati.

22

Sum locutus contra me

Quicquid de me novi,

Et virus evomui

Quod tam diu fovi,

Vita vetus displicet,

Mores placent novi,

Homo videt faciem,

Corda patent Iovi.

23

Iam virtutes diligo,

Vitiis irascor,

Renovatus animo

Spiritu renascor,

Quasi modo genitus

Lacte novo pascor,

Ne sit meum amplius

Vanitatis vas cor.

24

Electe Colonie,

Parce confitenti,

Fac misericordiam

Veniam petenti,

Et da paenitentiam

Culpas sic dicenti

Feram quicquid iusseris

Animo libenti.

25

Assis ergo subditis

Inmemor irarum,

Parcit enim subditis

Leo rex ferarum,

Et vos idem facite,

Principes terrarum;

Quod caret dulcidine,

Nimis est amarum.

26

Cum sit fama multiplex

De te divulgata,

Veritati consonent

Omnia prolata;

Colorare stultum est

Bene colorata,

Et non decet aliquem

Serere iam sata.

27

Raptus ergo specie

Famae decurrentis

Veni non inmodicum

Verba dare ventis,

Sed ut rorem gratiae

De profundo mentis,

Praecepit ut dominus,

Trahant offerentis.

28

Vide, si complaceat

Tibi me tenere;

In scribendis litteris

Certus sum valere,

Et si forsan accidat

Opus inminere,

Vices in dictamine

Potero supplere.

29

Hoc si recusaveris,

Audi quod attendas

Paupertatis oneri

Pie condescendas,

Et ad poenas hominis

Huius depellendas

Curam aliquatenus

Muneris impendas.

30

Pater mi, sub brevi

Multa comprehendi;

Quia doctis decens est

Modus hic loquendi,

Et ut prorsus resecem

Notam applaudendi,

Non in verbo longius

Placuit protendi.