1
Alte clamat Epicurus:
Venter satur est securus;
Venter deus meus erit,
Talem deum gula quaerit,
Cuius templum est coquina,
In qua redolent divina.
2
Ecce deus opportunus,
Nullo tempore ieiunos,
Ante cibum matutinum
Ebrius eructat vinum,
Cuius mensa et cratera
Sunt beatitudo vera.
3
Cutis eius semper plena
Velut uter et lagena
Iungit prandium cum cena,
Vnde pinguis rubet gena,
Et si quando surgit vena,
Fortior est quam catena.
4
Sic religionis cultus
In Venere movet tumultus
Rugit venter in agone,
Vinum pugnat cum medone;
Vita felix, otiosa,
Circa ventrem operosa.
5
Venter inquit: nihil curo
Praeter me, sic me procuro,
Vt in pace in idipsum
Molliter gerens me ipsum
Super potum, super escam
Dormiam et requiescam.