carmina Burana amatoria 32

Testo base di riferimento: J. A. Schmeller, 1904

Altre sezioni


Bruma veris aemula

Sua iam repagula

Dolet demoliri,

Demandat Februario,

Ne se a solis radio

Sinat deliniri.

Omnis nexus elementorum

Legem blandam sentit amorum.

Sed Hymenaeus eorum

Iugalem ordinat thorum

Thetis allubescens

Deorum piorum.

Sed Aquilonis

Ira praedonis

Elementis officit,

Ne pareant,

Nec tamen in hoc proficit;

Sed Hymenaeus obicit

Eius se turbini,

In hoc enim numini

Deserviunt Dione.

Felicibus stipendiis

Dione freta gaudiis

Gaudet suos extollere,

Qui se suo iugo libere

Non denegant submittere.

Quam felici vivere

Vult eos pro munere!

Optat Thetis

Auram, quietis,

Vt caelo caput exerat,

Suosque fructus proferat;

Ceres quoque secus undam cursitat,

Et tristia sollicitat

Inferorum numina

Pro surrepta Proserpina.

Elementa supera

Coeunt et infera.

Hinc illis vocabula

Sunt attributa mascula,

Illis vero feminina congrue

Sunt deputata nomina,

Quia rerum semina

Concipiunt ut femina.

Sol, quia regnat in piscibus

Caelestibus, dat copiam

Plenariam piscationi,

Reddens formam turbidae Iunoni.

Ista Phrison decantabat

Iuxta regis filiam,

Aegram quae se simulabat,

Dum perrexit per viam

Desponsari.

Sed haec gnanus

Notans sponso retulit,

Mox truncatur ut profanus,

Tandem sponso detulit.