1
Siquem Pieridum
Ditavit concio,
Nulli Teieridum
Aptetur otio;
Par Phoebi cytharae
Sum in verno nectare.
2
Cui prae cunctis virginum
Obedio,
Vita me potest alere
Vel mortis taedio;
Sed decus hoc intimum
Mavult potissimum.
3
Terminum vidit
Brumae desolatio;
Gaudent funditus
In florum exordio
Qui norunt Cypridem
Plaudentes eidem.
4
Nunquam tanti cordis
Fuit prius Iupiter
De spe venerea,
Opinor iugiter.
Me vita fertilis
Alit et spes habilis.
5
Me risu linea
Regit virginea,
Nunc ergo tinea
Maeroris pellitur,
Dolor avellitur,
Tremor praecellitur.
6
Cui tanta claritas
Ac mira karitas,
Faecunda largitas
Semper et undique
Arrident utique,
Hanc opto denique.
7
Ne miretur ducis tantae
Quis sublimitatem,
Quae me sibi vi praestante
Doctum reddit plus quam ante,
Stillans largitatem.
8
O decora
Super ora
Belli Absalonis,
Et non talis,
Vt mortalis
Sic conditionis.
9
Mihi soli,
Virgo, noli
Esse refragata,
Quaeso finem,
Vt reclinem
A re desperata.
10
Tuum praestolor nuntium,
Dele maerorem conscium,
Mundani decus iubaris,
O verecunda Tyndaris.
11
Apollo mire vinctus est
Peneide respecta,
Sic meus amor tinctus est
Re veteri deiecta.
12
Magnetem verum iterat
Virgo mire perfecta,
A tactu crebro superat
Me gratia directa.
13
Miranda de Priamide
Rememorantur gesta,
Qui militavit floride:
Sic valent mea festa.
14
Mihi sunt frustra commoda
Consulta Salomonis,
Concludor re parvimoda,
Si duret ius agonis.
15
Florenti desolatio
Non esset conturbatio,
Sed mea plus tremit ratio,
Quam Dionaea sit dilatio:
Quid facio?
16
Accidens inseparabile
Sum tibi, o decus habile,
Nil tecum est illaudabile,
Tu quippe germen probabile,
Tractabile.
17
Me rata vexat credulitas
Et voti crevit sedulitas,
Sed haesitat adhuc nobilitas
Cui mea dudum militat humilitas.
18
Gratia,
Solatia
Donata menti languidae,
Mea dos,
Amorum flos,
Morigerata vivide.
19
Amantum lis,
Te quicquid vis
Da laudi bene placide,
Nil tibi par,
Electe lar
Letitiae fervidae.
20
Te visa primitus
Exarsi penitus,
Proinde gemitus
Durat perenniter,
Sed tu deme leniter
Illatum duriter.
21
Haec est dira sors,
Nec durior est mors,
Nam meae vitae sors
Stat ritu prospero,
Quam solam soli confero
Repugnat tenera.
22
Huic me corde flagrante
Nosco intricatum,
Cuius nutu me versante
Et ad votum conspirante
Me fero beatum.
23
Aptiorem,
Dulciorem
Nollem reperire,
Quam elegi
Meae legi
Si dat subvenire.
24
Plus amarem,
Plus optarem
Sui verbi dona,
Quam si mundi
Vi iocundi
Fungerer corona.
25
Sed primum exaltandus
Est visus clarificatus,
Quo a Iove secundus
Est mihi significatus.
26
Effectum si non invenit,
Vt me velit amare.
Praerogo quod convenit
Nequeat alterari.
27
Sed si nos, discordia,
Tuo more disponis,
Mutabo iam primordia
Meae professionis.
28
Ergo, nitidior sidere,
Respice, si me vis vivere;
Nam flores constat emergere,
Tuo me solatum foedere
Da ludere.
29
Mea lex,
Livorum faex
Te mihi non proiciet,
Mea dux,
Te mea lux
Perenniter aspiciet.
30
Si solverer ut nix,
Hoc ferrem non aut vix,
De meo corde pix
Indissolubilis;
Indidit res habilis
Et honorabilis.
31
Hoc corde precor optante,
Virgo, si tu sinis,
Siquis voce iactitante
Vult praeferri tuae plantae,
Illi laudum finis.