1
Dum Dianae vitrea
Sero lampas oritur,
Et a fratris rosea
Luce dum succenditur,
Dulcis aura zephyri,
Spirant omnes aetheri,
Nubes tollit,
Sic emollit
Vi chordarum pectora,
Et inmutat
Cor, quod nutat
Ad amoris pignora.
Laetum iubar hesperi
Gratiorem
Dat humorem
Roris soporiferi
Mortalium generi.
2
O quam felix est
Antidotum soporis,
Quod curarum tempestates
Sedat et doloris!
Dum surrepit clausis
Oculorum poris,
Ipsum gaudio aequiparat.
Dulcedini amoris.
3
Morpheus in mentem
Trahit inpellentem
Ventum lenem
Segetes maturas,
Murmura rivorum
Per arenas puras,
Circulares ambitus
Molendinorum,
Qui furantur somno
Lumen oculorum.
4
Post blanda Veneris
Commercia
Lassatur cerebri
Substantia
Hinc caligant mira novitate
Oculi nantes in palpebrarum rate,
Hei, quam felix transitus amoris ad soporem,
Sed suavior regressus ad amorem!
5
Ex alvo laeta fumus
Evaporat,
Qui capitis tres cellulas
Irrorat.
Hic infumat oculos
Ad soporem pendulos,
Et palpebras sua fumositate
Replet, ne visus exspatietur late.
Vnde ligant oculos
Virtutes animales.
Quae sunt magis visae,
Ministeriales.
6
Fronde sub arboris amoena,
Dum querens canit philomena,
Suave est quiescere,
Suavius ludere in gramine
Cum virgine speciosa.
Si variarum odor herbarum spiraverit,
Si dederit thorum rosa,
Dulciter soporis alimonia
Post Veneris defessa commercia
Captatur,
Dum lassis instillatur.
7
O in quantis
Animus amantis
Variatur vacillantis!
Vt vaga ratis per aequora,
Dum caret anchora,
Fluctuat inter spem metumque dubia,
Sic Veneris militia.