carmina Burana amatoria 110

Testo base di riferimento: J. A. Schmeller, 1904

Altre sezioni


Si de more

Cum honore

Laete viverem

Nec maeroris,

Nec doloris

Librum legerem,

Salutarem gramina,

Me novarem

Mundo, darem

Nova carmina.

Tamen cano,

Sed de vano

Statu Veneris,

Cuius Paris

Et scolaris

Sum cum ceteris,

Qui noverunt varia

Decantare,

Veri dare

Sua gaudia.

In palestra

Clytaemnestra

Lude fortius.

Vnus vivit

Quem non vidit

Mors cum fratribus,

Cras enim est tutius,

Si me vocet,

Sane docet

Quintus Mutius.

Cutis aret,

Quia caret

Laeto pectore,

Curans curo

De futuro

Timens tempore,

Nequeo cum talibus

Accubare

Vel durare

Sub rivalibus.