Estivali sub fervore,
Quando cuncta sunt in flore,
Totus eram in ardore;
Sub olivae me decore
Aestu fessum et ardore
Detinebat mora.
Erat arbor haec in prato
Quovis flore picturato,
Herba, fonte, situ grato,
Sed et umbra, flatu dato:
Stylo non pinxisset Plato
Loca gratiora.
Subest fons vivacis venae,
Adest cantus philomenae,
Naiadumque cantilenae,
Paradisus hic est pene,
Non sunt loca, scio plene,
His iocundiora.
Hic dum placet delectari;
Delectatque iocundari,
Et ab aestu relevari,
Cerno forma singulari
Pastorellam sine pari,
Colligentem mora.
In amorem visae cedo,
Facit Venus hoc, ut credo:
Ades, inquam, non sum praedo,
Nihil tollo, nihil laedo,
Me meaque tibi dedo,
Pulchrior quam Flora.
Quae respondit verbo brevi:
Ludos viri non assuevi,
Sunt parentes mihi Suevi;
Mater longioris aevi
Irascetur pro re levi,
Parce nunc in hora.