Vere dulci mediante,
Non in maio, paulo ante,
Luce solis radiante
Virgo vultu elegante
Fronde stabat sub vernante
Canens cum cicuta.
Illuc veni fato dante.
Nympha non est formae tantae,
Aequipollens eius plantae,
Quae me viso festinante
Grege fugit cum balante
Metu dissoluta.
Clamans tendit ad ovile;
Hanc sequendo precor: sile!
Preces spernit et monile.
Nihil timeas hostile.
Quod ostendi tenet vile
Virgo sic locuta:
Munus vestrum, inquit, nolo,
Quia pleni estis dolo,
Et se sic defendit colo.
Conprehensam ieci solo.
Clarior non est sub polo
Vilibus induta.
Satis illi fuit grave,
Mihi gratum et suave.
Quid fecisti, inquit, prave?
Vae, vae! tamen ave,
Ne reveles ulli, cave,
Vt sim domi tuta.
Si senserit meus pater
Vel Martinus maior frater,
Erit mihi dies ater;
Vel si sciret mea mater,
Cum sit angue peior quater,
Virgis sum tributa.