carmina Burana amatoria 50

Testo base di riferimento: J. A. Schmeller, 1904

Altre sezioni


1

Si linguis angelicis

Loquar et humanis,

Non valeret exprimi

Palma nec inanis,

Per quam recte praeferor

Cunctis Christianis,

Tamen invidentibus

Aemulis prophanis.

2

Pange lingua igitur

Causas et causatum;

Nomen tamen dominae

Serva palliatum,

Vt non sit in populo

Illud divulgatum,

Quod secretum gentibus

Extat et celatum.

3

In virgultu florido

Stabam et amoeno

Vertens haec in pectore,

Quid facturus ero;

Dubito, quod semina

In arena sero;

Mundi florem diligens

Ecce iam despero.

4

Si despero merito,

Nullus admiretur,

Nam per quandam vetulam

Rosa prohibetur,

Vt non amet aliquem,

Atque non ametur,

Quam Pluto subripere

Flagito dignetur.

5

Cumque meo animo

Verterem praedicta,

Optans, anum raperet

Fulminis sagitta,

Ecce retrospiciens,

Vetula post relicta,

Audias quid viderim,

Dum moraret icta.

6

Vidi florem floridum,

Vidi florum florem,

Vidi rosam madii,

Cunctis pulchriorem,

Vidi stellam splendidam

Cunctis clariorem,

Per quam ego degeram

Semper in amorem.

7

Cum vidissem itaque

Quod semper optavi,

Tunc ineffabiliter

Mecum exultavi,

Surgensque velociter

Ad hanc properavi,

Hisque retro poplite

Flexo salutavi:

8

Ave formosissima,

Gemma pretiosa,

Ave decus virginum,

Virgo gloriosa,

Ave mundi luminar

Ave mundi rosa,

Blanziflor et Helena,

Venus generosa.

9

Tunc respondit inquiens

Stella matutina:

Ille qui terrestria

Regit et divina

Dans in herba violas

Et rosas in spina

Tibi salus, gloria

Sit et medicina.

10

Cui dixi: dulcissima,

Cor mihi fatetur,

Quod meus fert animus,

Vt per te salvetur,

Nam ego quondam didici,

Sicut perhibetur,

Quod ille qui percutit

Melius medetur.

11

Mea sic laedentia

Iam fuisse tela,

Dicis; nego; sed tamen

Posita querela,

Vulnus atque vulneris

Causas nunc revela,

Vis, te sanem postmodum

Gracili medela;

12

Vulnera cur detegam,

Quae sunt manifesta?

Aestas quinta periit,

Properat en sexta,

Quod te in tripudio

Quadam die festa

Vidi; cunctis speculum

Eras et fenestra.

13

Cum vidissem itaque,

Coepi tunc mirari,

Dicens: ecce mulier

Digna venerari,

Haec exscendit virgines

Cunctas absque pari,

Haec est clara facie,

Haec est vultus clari.

14

Visus tuus splendidus

Erat et amoenus,

Tanquam aer lucidus,

Nitens et serenus;

Vnde dixi saepius:

Deus, deus meus,

Estne illa Helena,

Vel est dea Venus?

15

Aurea mirifice

Coma dependebat,

Tamquam massa nivea

Gula candescebat,

Pectus erat gracile,

Cunctis innuebat,

Quod super aromata

Cuncta redolebat.

16

In iocunda facie

Stellae radiabant,

Eboris materiam

Dentes vendicabant,

Plus quam dicam speciem

Membra geminabant:

Quidni si haec omnium

Mentem alligabant?

17

Forma tua fulgida

Tunc me catenavit,

Mihi mentem, animum

Et cor inmutavit,

Tibi loqui spiritus

Illico speravit;

Posse spem veruntamen

Nunquam roboravit.

18

Ergo meus animus

Recte vulneratur

Ecce mihi graviter

Fortuna novercatur,

Nec quis umquam aliquo

Tantum molestatur,

Quam qui sperat aliquid,

Et spe defraudatur.

19

Telum semper pectore

Clausum portitavi,

Millies et millies

Inde suspiravi,

Dicens: rerum conditor,

Quid in te; peccavi?

Omnium amantium

Pondera portavi.

20

Fugit a me bibere,

Cibus et dormire,

Medicinam nequeo

Malis invenire.

Christe, non me desinas

Taliter perire,

Sed dignare misero

Digne subvenire.

21

Has et plures numero

Pertuli iacturas,

Nec ullum solatium

Minuit meas curas,

Ni quod saepe saepius

Per noctes obscuras

Per imaginarias

Tecum sum figuras.

22

Rosa, videns igitur,

Quam sim vulneratus,

Quot et quantas tulerim

Per te cruciatus,

Tu, si placet, itaque

Fac, ut sim sanatus,

Per te sim incolumis

Et vivificatus.

23

Quod quidem si feceris,

In te gloriabor,

Tanquam cedrus Libani

Florens exaltabor.

Sed si, quod non vereor,

In te defraudabor,

Patiar naufragium

Et periclitabor.

24

Inquit Rosa fulgida:

Multa subportasti,

Nec ignota penitus

Mihi revelasti,

Sed quae per te tulerim

Nunquam sompniasti;

Plura sunt quae sustuli

Quam quae recitasti.

25

Sed omitto penitus

Recitationem,

Volens talem sumere

Satisfactionem,

Quae praestabit gaudium

Et sanationem,

Et medelam conferet

Melle dulciorem.

26

Dicas ergo iuvenis,

Quod in mente geris,

An argentum postulas,

Per quod tu diteris,

Pretiosos lapides,

An quod tu ameris;

Nam si esse poterit,

Dabo quicquid quaeris.

27

Non est id quod postulo

Lapis nec argentum,

Immo praebens omnibus

Maius nutrimentum,

Dans inpossibilibus

Facilem eventum,

Et quod maestis gaudium

Donat luculentum.

28

Quicquid velis, talia

Nequeo praescire,

Tuis tamen precibus

Opto consentire;

Ergo quicquid habeo,

Sedulus inquire,

Sumens id quod appetis

Potes invenire.

29

Quid plus? Collo virginis

Brachia iactavi,

Mille dedi basia,

Mille reportavi,

Atque saepe saepius

Dicens affirmavi

Certe certe illud est

Id quod anhelavi.

30

Quis ignorat amodo

Cuncta quae secuntur?

Dolor et suspiria

Procul repelluntur,

Paradisi gaudia

Nobis inducuntur,

Cunctaeque deliciae.

Simul apponuntur.

31

Hic amplexus gaudium

Est centumplicatum,

Hic meum et dominae

Pullulat optatum,

Hic amantum bravium

Est a me portatum,

Hic est meum igitur

Nomen exaltatum.

32

Quisquis amat itaque

Mei recorderetur;

Nec diffidat illico,

Licet non ametur;

Illi nempe aliqua

Dies ostendetur,

Qua penarum gloriam

Post adipiscetur.

33

Ex amaris equidem

Amara generantur,

Non sine laboribus

Maxima parantur,

Dulce mel qui appetunt

Saepe stimulantur,

Sperent ergo melius

Qui plus amarantur.