carmina Burana amatoria 61

Testo base di riferimento: J. A. Schmeller, 1904

Altre sezioni


1

Ludo cum Caecilia,

Nihil timeatis;

Sum quasi in custodia

Fragilis aetatis,

Ne marcescant lilia

Suae castitatis.

2

Tantum volo ludere,

Tantum contemplari,

Praesens volo tangere,

Tandem osculari,

Quintum, quod est agere,

Nolo suspicari.

3

Non est florem tangere,

Non est res secura;

Vnam sino crescere,

Donec sit matura,

Spes me facit crescere

Laetum reversura.

4

Gratus super omnia

Ludus est puellae,

Et eius praecordia

Omni carent felle,

Sunt quae praestat basia

Dulciora melle.

5

Amor trahit superos

Molliori nexu,

Rigidos et asperos

Duro frangit flexu;

Capitur rhinoceros

Virginis amplexu.

6

Amor trahit superos

Iovem amat Iuno,

Motus praebens aetheris

Imperat Neptuno,

Pluto premens inferos

Mitis est hoc uno.

7

Ludo cum virginibus,

Horreo corruptas,

Et cum meretricibus

Simul odi nuptas,

Nam in istis talibus

Turpis est voluptas.

8

Quicquid agant alii,

Ergo nos ludamus,

Et quem decet fieri

Ludum faciamus,

Ambo sumus teneri,

Tenere ludamus.

9

Iove cum Mercurio

Geminos tenente

Et a libra Venere

Martem expellente

Nata est Caecilia

Tauro iam latente.

10

Natus ego pariter

Sub eisdem signis,

Par pari coniunctus sum

Legibus benignis,

Par pari ignibus,

Par accendit ignis.

11

Si valeret Zephyrus

Ista contemplari,

Aurora Tyndaridem

Velles imitari;

Satis quinque cederent

Huic exemplari.

12

Si futuram cerneret

Cum beor amicam

Non dotata fronesis

Cederent lecticam

Si illam quaerens coniugem

Relinquo anticam.

13

Solus solam diligo,

Sic me sola solum,

Non est cui liceat

Inmiscere dolum,

Non in vanum variant

Nostra signa polum.

14

Obicit: ab alio

Forsitan amatur,

Et quae semel dixerim

Ita revelatur;

Sed ut dictum valeat,

Mox determinatur.

15

Est hoc verbum diligo

Verbum transitivum,

Nec est per quod transeat,

Nisi per passivum:

Ergo cum nil patitur,

Nil valet activum.

16

Qui vult scire diem hanc,

Haec est maior strena,

In qua virgo passa est,

O quam dulcis poena,

His ad praesens pluribus

Gaudeat haec cena.