De conflictu vini et aquae
Denudata veritate
Succinctaque brevitate,
Ratione varia
Dico, quod non copulari
Debent, immo separari
Quae sunt adversaria.
Cum in scypho reponuntur
Vinum, aqua, coniunguntur.
Talis coniunctio
Non est bona, nec laudari
Debet, immo nuncupari
Melius confusio.
Vinum sentit aquam secum,
Dolens inquit: quis te mecum
Ausus est coniungere?
Surge, exi, vade foras,
Nec eodem loco moras
Mecum debes facere.
Vilis et inverecunda
Rimas quaeris, ut inmunda
Mundi loca subeas;
Super terram debes teri,
Et cum terra commisceri,
Vt in lutum transeas.
Mensa per te non ornatur,
Nullus homo fabulatur
In tui praesentia,
Sed qui prius est iocundus,
Ridens verboque facundus
Non rumpit silentia.
Cum quis de te forte potat,
Si sit sanus, tunc aegrotat:
Conturbas praecordia,
Tonat venter, surgit ventus,
Qui inclusus, non ademptus
Multa dat supplicia.
Sed cum venter est inflatus,
Tunc diversos reddit flatus
Ex utroque gutture,
Et cum ita dispensatur
Venter, aer perturbatur
A corrupto munere.
Aqua contra surgit ita:
Turpis iacet tua vita
In magna miseria.
Qui sunt tui potatores,
Vitam perdunt atque mores
Tendentes ad vitia.
Tu scis linguas impedire,
Titubando solet ire
Tua sumens basia,
Verba recte non discernens
Centum putat esse cernens
Duo luminaria.
Et qui tuus est amator,
Homicida, fornicator,
Davus, Geta, Birria:
Ales tibi famulantur,
Tales de te gloriantur
Tabernali curia.
Propter tuam pravitatem
Nullam habes libertatem,
Domos tenes parvulas;
Sed ego magna sum in mundo,
Dissoluta me diffundo
Per terrae particulas:
Potum dono sitienti,
Ad salutem me quaerenti
Valde necessaria.