carmina Burana amatoria 80

Testo base di riferimento: J. A. Schmeller, 1904

Altre sezioni


1

Cur suspectum me tenet domina?

Cur tam torva sunt in me lumina?

Tort a vers mei dama.

Testor caelum caelique numina;

Quae verentur non novi crimina.

Tort a vers mei dama.

2

Caelum prius candebit messibus,

Feret aer ulmos cum vitibus,

Tort a vers mei dama.

Dabit mare feras venantibus,

Quam Sodomae me iungam civibus.

Tort a vers mei dama.

3

Licet multa tyrannus spondeat,

Et me gravis paupertas urgeat,

Tort a vers mei dama.

Non sum tamen, cui plus placeat

Id quod prosit, quam quod conveniat.

Tort a vers mei dama.

4

Naturali contentus Venere

Non dedici pati sed agere.

Tort a vers mei dama.

Malo mundus et pauper vivere

Quam pollutus dives existere.

Tort a vers mei dama.

5

Pura semper ab hac infamia

Nostra fuit Briciauuia.

Tort a vers mei dama.

Ha peream, quam perimit patria

Sordis huius sumant indicia!

Tort a vers mei dama.