Florent omnes arbores,
Dulce canunt volucres,
Revirescunt frutices,
Congaudete iuvenes.
Maeror abit squalidus,
Amor adit calidus,
Superat velocius
Qui non amat ocius.
Virgo tu pulcherrima,
Cum non sis acerrima,
Verba das asperrima,
Sicut sis deterrima.
Viribus infirmior
Ab amore ferior,
Vulnera experior:
Si non sanis, morior.
Quid tu "optas", iuvenis,
Quaeris quae non invenis?
Merum quaeris ludere?
Nulli volo iungere,
Cum phoenice tam publice
Vitam volo ducere.
Sed amor durus est,
Ferus est,
Fortis est;
Qui nos vincit iuvenes,
Vincat et iuvenculas
Vltra modum rigidas.
Video dictis his,
Quid tu vis,
Quid tu sis,
Quod amare bene scis,
Et "amare" valeo,
Et iam intus ardeo.