Quam pulchra nitet facie
Quae cordis trahit intima,
Haec est, de cuius specie
Omnis amans dat plurima
5
Cum fletibus suspiria;
Haec processit de regia
Prole, maxima
Dat haec et auffert gaudia,
Haec est quae caret macula.
10
Totaliter venenea
Ob hoc amoris iacula
Traiecit in mea viscera.
Qua propter langueo,
Quod promere erubeo,
15
Si non exero, eius igne exardeo.
Scio quod igniferos
Dolores fero sedule.
Si non exoro superos
Altitonum cum Hercule,
20
Et Iunonem cum Pallade
Et Helenam cum Venere,
Non prospere
Hanc me continget vincere.