1
Salve ver optatum,
Amantibus gratum,
Gaudiorum
Fax multorum,
Florum incrementum;
Multitudo florum
Et color colorum
Salvetote,
Et estote
Iocorum augmentum!
Dulcis avium concentus
Sonat, gaudeat iuventus.
Hiems saeva transiit,
Nam lenis spirat ventus.
2
Tellus purpurata
Floribus et prata
Revirescunt,
Vmbrae crescunt,
Nemus redimitur
Lascivit natura
Omnis creatura;
Laeto vultu,
Claro cultu,
Ardor investitur;
Venus subditos titillat,
Dum naturae nectar stillat,
Sic ardor venereus
Amantibus scintillat.
3
O quam felix hora,
In qua tam decora
Sumpsit vitam
Sic politam,
Amoenam, iocundam!
O quam crines flavi!
In ea nil pravi
Scio fore;
In amore
Nescio secundam;
Frons nimirum coronata,
Supercilia nigrata
Et ad Iris formula
In fine recurvata.
4
Nivei candoris,
Rosei ruboris
Sunt maxillae;
Inter mille
Par non est inventa.
Labia rotunda
Atque rubicunda;
Albi dentes
Sunt nitentes;
In sermone lenta;
Longe manus, longum latus,
Guttur et totus ornatus
Est cum diligentia
Divina conpilatus.
5
Ardoris scintilla
Devolans ab illa,
Quam prae totis
Amo notis,
Cor meum ignivit,
Quod cor fit favilla.
Veneris ancilla
Si non curat,
Ardor durat,
Moritur qui vivit.
Ergo fac, benigna Phyllis,
Vt iocundar in tranquillis,
Dem os ori iungitur
Et pectora mamillis.