carmina Burana amatoria 157

Testo base di riferimento: J. A. Schmeller, 1904

Altre sezioni


Veneris vincula

Vinctus sustineo,

Pereant iacula,

Quibus sic pereo!

Fixus sum aureo,

Figitur plumbeo

Florens virguncula,

Vnde scintillula

Salit de stipula,

Qua totus ardeo.

Flora, iam noveris,

Quod sim sollicitus;

Tui spes muneris

Mihi fit exitus,

Nam tibi deditus

Mihi sum perditus;

Mollis in asperis,

Caecus plus ceteris

Ad iubar sideris

Tui sum territus.

Venus amplectitur

Nigros et niveos,

Saepe traducitur

Per non idoneos,

Mores nunc aureos,

Nunc habet ferreos.

Amans dum fallitur,

Amor subvertitur

Merito dicitur

Metamorphoseos.

Amor mutabilis

Marcidus areat;

Verax et habilis

Floreus maneat.

Amor sic polleat,

Voto dum studeat,

Plus est amabilis;

Ergo sit similis

Animi vigilis:

Haec signum teneat.