Prata iam rident omnia,
Dulce est flores carpere,
Sed nox donat his somnia,
Qui semper vellent ludere:
Vae vae miser, quid faciam?
Venus, mihi subvenias,
Tuam iam colo gratiam.
Plangit cor meum misere,
Quia caret solatio.
Si velles hoc cognoscere,
Bene posses, ut sentio,
O tu virgo pulcherrima,
Si non audis me miserum,
Mihi mors est asperrima.
Tempus accedit floridum,
Hiemps discedit temere,
Omne quod fuit aridum,
Germen suum vult gignere;
Quamdiu modo vixeris,
Semper laetare, iuvenis,
Quia nescis cum deperis.
Dulcis appares omnibus,
Sed es mihi dulcissima,
Tu prae cunctis virginibus
Incedis ut castissima,
O tu, mitis considera,
Nam per te gemitus
Passus sum et suspiria.