Sedulius Scotus carmina 2, 9

Testo base di riferimento: L. Traube, 1886-96

Altre sezioni


Nos sitis atque fames conturbat, bestia duplex,

      Vulnificis rostris nos laceratque suis.

Nec nos oblectat praedives copia rerum,

      Sed nos excruciat horrida pauperies;

5

Nec nos oblectant dulciflua dona Liei

      Mellifluusque medus domata nostra fugit;

Nec nos oblectat cacavis biscoctaque Mosa,

      Flavicomae Cereris gratia dulcis abest.

Tenuida nos macerat, crudelis bestia, sophos;

10

      Optime Christe, rogo, respice nos. domine:

Nec gustu facilis, nulli potabilis ipsa

      Est quia nec Cereris dulcida progenies;

Non est Iordanis, non amnis filia Mosae,

      Sed torrens Cedron turbidus hanc genuit.

15

Haec sophicae mentis cunctas obnubilat artes,

      Laetitiam removet tristitiamque gerit;

Flavicomum Cereris mentitur habere colorem:

      Di, talem terris hanc removete feram;

Laetheo fluvio vosmet summergite monstrum

20

      Seu Stigiis undis condite tale nefas,

Illic quo valeat crudeles solvere poenas:

      Quae nos excruciat, praemia digna luat.

Quid moror in verbis ventosque lacesso querelis?:

      O pater, has geminas, obsecro, vince feras;

25

Large salutiferum contra vulnuscula, praesul,

      Sedulio famulo da cataplasma tuo.

Ast his versicolis risit pius ille relectis

      Ac sophicis votis prospera cuncta dedit.