Puri Bacchi meritum
Incitat illicitum,
Pocula festiva
Non mecum sunt captiva.
Bachum colo
Sine dolo,
Quia volo
Quod os meum bibat.
Hac in plana tabula
Mora detur sedula,
Pares nostrae sortes
Pugnant sicut fortes,
Nam per ludum
Fero dudum
Dorsum nudum
Vt mei consortes.
Numquam erit habilis,
Qui non est instabilis
Et corde iocundo
Non sit vagus mundo,
Et recurrat
Et transcurrat
Et discurrat
In orbe rotundo.
Simon in Alsatiam
Visitare patriam
Venit ad confratres,
Visitare partes,
Vbi vinum
Et albinum
Et rufinum
Potant nostri fratres.