carmina Burana amatoria 160

Testo base di riferimento: J. A. Schmeller, 1904

Altre sezioni


1

Multiformi succendente

Veneris scintilla

Vagor mente

Discurrente,

Me mergente

Curarum saeva Scylla,

Nam ad velle meum

Quod speravi melius,

Votum Dioneum

Cedit in contrarium.

Sic, sic amans rapior

Pendulus in varium.

2

Delium flagrantem,

Procantem, anhelantem

Daphne respuit, renuit,

Puduit amplexari:

Mihi refragari

Nititur quae petitur:

Subvertitur spes mea,

Quia Cytherea

Laesae partis rea

Cedit in contrarium.

3

Quid insudo Veneri,

Et quid parco verbis, verberi?

Quae mihi sic est oneri,

Iam subridet alteri.

Morior, morior, morior.

Iam illum vult audire,

Iam discit lascivire,

Iam parat consentire:

Morior, morior, morior.

In qua flecti glorior,

Ad me non reflectitur.

Cur Venus istud patitur,

Quod ea quae diligitur

Cedit in contrarium?