Hospes laudatur,
Si abunde datur,
Vt bene bibatur,
Et hoc propere.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
Modo bibite, sortes apponite!
Locus est genialis,
Vbi potus est venalis,
Quem vendit socialis
Nobis femina.
Pincerna tunc laetatur,
Abunde propinatur
De vino meliori
Atque leniori
Et hoc propere.
Bachus ad amorem
Instigat iuniorem
Mente rigidiorem,
Et hoc propere.
Hic est locus annalis
Festumque natalis,
Vbi liberalis
Est ista regula.
Cum ergo salutamus
Vinum, tunc cantamus
Te deum laudamus,
Et hoc propere.
Nos qui propinamus,
Et vina portamus,
Prius non bibamus,
Donec dicamus:
Bachus est suavis,
Fit tamen saepe gravis
Bibentibus incaute
Ac inmoderate.
Proinde non omittatur,
Sed lautius bibatur!
Dignius iam mittatur
Et hoc propere.
Ergo nos ludamus.
Sortes proiciamus.
Laetanter bibamus,
Et hoc propere!