carmina Burana potatoria 193

Testo base di riferimento: J. A. Schmeller, 1904

Altre sezioni


1

Cum in orbem universum

Decantatur: Ite,

Sacerdotes ambulant,

Currunt caenobitae,

Et ab evangelio

Iam surgunt levitae,

Sectam nostram subeunt,

Quae salus est vitae.

2

In secta nostra scriptum est:

Omnia probate,

Vitam nostram optime

Vos considerate,

Contra pravos clericos

Vos perseverate,

Qui non large tribuunt

Vobis in caritate.

3

Et nos misericordiae

Nunc sumus auctores,

Quia nos recipimus

Magnos et minores,

Recipimus et divites

Et pauperiores,

Quos devoti monachi

Dimittunt extra fores.

4

Nos recipimus monachum

Cum rasa corona,

Et si venerit presbyter

Cum sua matrona,

Magistrum cum pueris,

Virum cum persona,

Scolarem libentius

Tectum veste bona.

5

Marchiones, Bawari,

Saxones, Australes,

Quotquot estis, nobiles

Vos precor sodales,

Auribus percipite

Novas decretales:

Quod avari pereant

Et non liberales.

6

Secta nostra recipit

Iustos et iniustos,

Claudos atque debiles

Senio conbustos,

Bellosos, pacificos,

Mites et insanos,

Boemos, Teutonicos,

Sclavos et Romanos,

Staturae mediocres,

Gigantes et gnanos,

In personis humiles,

Et e contra vanos.

7

De Vagorum ordine

Dico vobis iura,

Quorum vita nobilis

Dulcis est natura,

Quorum delectat animos

Pinguis assatura,

Revera plus quam faciat

Hordei mensura.

8

Ordo noster prohibet

Matutinas plane.

Sunt quaedam fantasmata,

Quae vagantur mane,

Per quae nobis veniunt

Visiones vanae;

Sed qui tunc surrexerit,

Non est mentis sanae.

9

Ordo noster prohibet

Semper matutinas;

Sed statim, cum surgimus

Quaerimus pruinas.

Illuc ferri facimus

Vinum et gallinas,

Nil hic expavescimus

Praeter Hashardi minas.

10

Ordo procul dubio

Noster secta vocatur,

Quam diversi generis

Populas sectatur:

Ergo hic et haec et hoc

Ei praeponatur,

Quod sit omnis generis

Qui tot hospitatur.

11

Ordo noster prohibet

Vti dupla veste.

Tunicam qui recipit,

Vt vadat vix honeste,

Pallium mox reicit

Decio conteste,

Cingulum huic detrahit

Ludus manifeste.

12

Quod de summis dicitur,

In imis teneatur:

Camisia qui fruitur

Braccis non utatur;

Caliga si sequitur,

Calceus non feratur;

Nam qui hoc transgreditur,

Excommunicatur.

13

Nemo prorsus exeat

Hospitium ieiunus,

Et si pauper fuerit,

Semper petat munus,

Incrementum recipit

Saepe nummus unus,

Cum ad ludum sederit

Lusor oportunus.

14

Nemo in itinere

Contrarius sit ventis,

Nec a paupertate

Ferat vultum dolentis,

Sed spem sibi proponat

Semper consulentis,

Nam post grande malum

Sors sequitur gaudentis.

15

Ad quos preveneritis,

Dicatis eis, quare

Singulorum cupitis

Mores exprobrare:

Reprobrare reprobos

Et probos probare,

Et probos ab improbis

Veni segregare.