Sedulius Scotus carmina 2, 28

Testo base di riferimento: L. Traube, 1886-96

Altre sezioni


Caesar erat Karolus toto clarissimus orbe

      Europae princeps, imperiale decus;

Inclita progenies magni celsique Pipini

      Sedibus astriferis nunc nova regna tenet,

5

Ex quo progenies Ludewicus nobilis heres

      Gloria Francigenum fulsit in orbe potens.

Mitibus ille fuit mitis multumque serenus,

      Blanda columba bonis, at leo truxque malis,

Vertex Christicolum populorum, splendor honoris

10

      Magnificus Caesar, dapsilis ac sapiens:

Quo moriente pio faustae post tempora vitae

      Orbis contremuit caeruleumque mare.

Sed tamen astrigeri laetatur coetus Olimpi,

      Quod Ludewicus ovans regna beatus habet;

15

Plaudite sed, populi Francorum, plaudite ovantes,

      Cantibus organicis, voce levate melos:

Nam iubar exoritur nunc Caesaris inclita proles

      Atque novus Karolus splendet in orbe decus.

Nunc mare, nunc tellus gaudent nubesque polusque,

20

      Chrismata laetitiae nunc pia corda replent:

Aurea namque modo regitur rota regminis ampli

      Eximio Karolo Caesare glorifico.

Quam rotat ipse manu patria virtute triumphans

      Rite premens tumidos atque levans humiles:

25

Inclita nam domini sublimat dextera Christi

      Illustrem regem glorificando virum. -

Dicite: cui populi conceditur ampla potestas

      Iam prisci Karoli?: nonne novo Karolo?

Ille fuit manibus fortis David velut alter

30

      Allophylos contra splendida castra movens:

Hic sedet altitrhonus celsi Salemonis ad instar

      Floriferae pacis gaudia dans populis.

Vno sed Salemon templo celebratur in orbe:

      Mille sed hic templis nomen in astra levat.

35

Ille fuit Solimae rex inclitus atque decorus:

      Sed centum Solimas hic regit altithronus

Illo gaudebant mons Sion, mons olearum

      Hunc Alpes sperant glorificum dominum.

Illum Iordanes glaucis resonabat in undis:

40

      Corniger hunc Rhenus personat atque stupet.

Mente Salemonis sapientia prisca refulsit:

      Hic nova cum priscis sacra fluenta bibit.

Hunc mitis pietas, hunc ornat larga potestas,

      Diligit hunc Christus glorificatque deus;

45

Gallicus orbis ovat tanto rectore refulgens,

      Itala quem sperat terra beata ducem. -

Pax tibi sit semper, triplex quoque gratia Christi,

      Rex pie, rex sapiens, inclite bellipotens,

Francorum populi spes aurea, nobile sidus,

50

      Exitium tumidis, gloria magna piis,

Splendida progenies Karoli de semine magni,

      Pacifer ut Salemon regia sceptra tenens.

Caesaris es magni Ludewici florida virga,

      Proles Isaac ceu benedicta micas:

55

Abrahae similis Karolus perfulserat orbem,

      Filius Isaac sic Ludewicus erat,

Tertius es veluti Iacob benedictus et heres

      Isaac patris celsithronique ducis.

Ternarius reges numerus concludit eosdem:

60

      Nam trinum numerum conditor orbis amat.

Prospera cuncta tibi concurrant, optime ductor:

      Insignis virtus, bellica vis Karoli;

Omne decus Karoli sic te, bone rector, inauret,

      Exultent cuncti principe te populi;

65

Gratia Francigenis et candida gloria crescat,

      Per vos ecclesiae cornua clara levent.

Francia laetatur vestri praeclara trophea,

      Iudaeus, Graecus fortia facta canunt;

Scottus ab occiduis vos diligit, inclite rector,

70

      Partibus, hinc sophicis vos sonat ipse melis;

Normannusque tremit vestrum, fortissime, nomen

      Invictique ducis splendida castra timet. -

Sis decus ecclesiae, niveis quoque gloria Francis

      Vsque senectutis saecla beata micans.