In hoc altari sanctorum gloria pollet,
Quod sacros claudit thesauros reliquiarum.
Hinc pretiosa crucis hic Christi portio regnat,
Infera quae vicit, caelestia regnaque pandit;
5
Hanc aram decorat genitricis honorque Mariae
Virginis altithroni paradisi sceptra tenentis;
Servat apostolicum decus hoc altare per aevum,
Inter quos renitet Petri Paulique triumphus;
Martyribus cineres redolent hic sorte beatis,
10
In quibus est Stephani victrix ac prima corona.
Hoc altare sacrum Rorici tempore regis
Antistes domini Ratbaldus iusserat esse
Atque pio mentis voto tibi, Christe, dicavit,
Omnibus et sanctis fieri devovit honorem.