Nos grates domino referamus riteque laudes,
Ornat qui plebem semper in orbe suam.
Nam sicut caelos stellarum lumine pinxit,
Vestiit ut terras floribus ipse novis:
5
Ecclesiam decorat sanctam sic conditor almus
Virginibus viduis coniugibusque piis,
Sic fructus triplex sanctorum crescit in agro,
Quam pulchram segetem post paradisus habet.
Coniugium sacro fulgescit in ordine primum,
10
Ex quo sunt viduae virginitasque nitens:
Primus honor fuerat vobis, gradus ordine primus,
In quo servastis iura pudica thori.
Florentem iuvenem peperistis nobile lumen,
Francorum viridis qui quasi palmes obit,
15
Aspera mors secuit perpulchram heu quia virgam:
Sed tali virga nunc paradisus ovat.
Terrestrem sponsum rapuit mors invida vestrum:
Pro quo caelestis sponsus amoenus adest.
Iste magis dives prae cunctis regibus orbis,
20
Pulchrior hic violis, pulchrior atque rosis.
Cuius mirantur Sol, aurea Luna decorem,
Laudat et angelicus quem super astra chorus,
Cuius dulce iugum, cuius miseratio suavis:
Exultat talem Bobila habere virum.
25
Ipse tibi gemmas virtutum congerit almas,
Insuper aeternas ipse dicabit opes.
Quod manibus tribuis, hilari quod menteque donas
Pauperibus, vitae scribitur ecce libro:
Illic thesauros vos invenietis opimos,
30
Qui neque marcescunt, sed super astra virent.